INCIPIT LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS

I. 1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
in cathedra derisorum non sedit
2 sed in lege Domini voluntas eius
et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum
quod fructum suum dabit in tempore suo
et folium eius non defluet
et omne quod fecerit prosperabitur
4 non sic impii
sed tamquam pulvis quem proicit ventus
5 propterea non resurgent impii in iudicio
neque peccatores in congregatione iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum
et iter impiorum peribit.

II. 1 Quare turbabuntur gentes
et tribus meditabuntur inania
2 consurgent reges terrae
et principes tractabunt pariter
adversum Dominum et adversum christum eius
3 disrumpamus vincula eorum
et proiciamus a nobis laqueos eorum
4 habitator caeli ridebit
Dominus subsannabit eos
5 tunc loquetur ad eos in ira sua
et in furore suo conturbabit eos
6 ego autem orditus sum regem meum
super Sion montem sanctum suum
adnuntiabo Dei praeceptum
7 Dominus dixit ad me filius meus es tu
ego hodie genui te
8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam
et possessionem tuam terminos terrae
9 pasces eos in virga ferrea
ut vas figuli conteres eos
10 nunc ergo reges intellegite
erudimini iudices terrae
11 servite Domino in timore
et exultate in tremore
12 adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
13 cum exarserit post paululum furor eius
beati omnes qui sperant in eum.

III. 1 CANTICUM DAVID CUM FUGERET A FACIE ABESSALON FILII SUI
2 Domine quare multiplicati sunt hostes mei
multi consurgunt adversus me
3 multi dicunt animae meae
non est salus huic in Deo
    SEMPER
4 tu autem Domine clipeus circa me
gloria mea et exaltans caput meum
5 voce mea ad Dominum clamabo
et exaudiet me de monte sancto suo
    SEMPER
6 ego dormivi et soporatus sum
evigilavi quia Dominus sustentavit me
7 non timebo milia populi quae circumdederunt me
surge Domine salvum me fac Deus meus
8 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam
dentes impiorum confregisti
9 Domini est salus super populum tuum benedictio tua
    SEMPER.

IIII. 1 VICTORI IN PSALMIS CANTICUM DAVID
2 Invocante me exaudi me Deus iustitiae meae
in tribulatione dilatasti mihi
miserere mei et exaudi orationem meam
3 filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium
    SEMPER
4 et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum
Dominus exaudiet cum clamavero ad eum
5 irascimini et nolite peccare
loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete
    SEMPER
6 sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino
multi dicunt quis ostendit nobis bonum
7 leva super nos lucem vultus tui Domine
dedisti laetitiam in corde meo
8 in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt
9 in pace simul requiescam et dormiam
10 quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me.

V. 1 VICTORI PRO HEREDITATIBUS CANTICUM DAVID
2 Verba mea audi Domine
intellege murmur meum
3 rex meus et Deus meus 4 quia te deprecor
Domine mane audies vocem meam
5 mane praeparabor ad te et contemplabor
quoniam non es deus volens iniquitatem tu
6 nec habitabit iuxta te malignus
non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum
7 odisti omnes operantes iniquitatem
perdes loquentes mendacium
virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam
adorabo in templo sancto tuo in timore tuo
9 Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos
dirige ante faciem meam viam tuam
10 non est enim in ore eorum rectum
interiora eorum insidiae
11 sepulchrum patens guttur eorum
linguam suam levificant
condemna eos Deus decidant a consiliis suis
iuxta multitudinem scelerum eorum
expelle eos quoniam provocaverunt te
12 et laetentur omnes qui sperant in te
in perpetuum laudabunt et proteges eos
et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum
13 quia tu benedices iusto
Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum.

VI. 1 VICTORI IN PSALMIS SUPER OCTAVA CANTICUM DAVID
2 Domine ne in furore tuo arguas me
neque in ira tua corripias me
3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum
sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea
4 et anima mea turbata est valde
et tu Domine usquequo
5 revertere Domine erue animam meam
salva me propter misericordiam tuam
6 quoniam non est in morte recordatio tui
in inferno quis confitebitur tibi
7 laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum
lacrimis meis stratum meum rigabo
8 caligavit prae amaritudine oculus meus
consumptus sum ab universis hostibus meis
9 recedite a me omnes qui operamini iniquitatem
quia audivit Dominus vocem fletus mei
10 audivit Dominus deprecationem meam
Dominus orationem meam suscipiet
11 confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei
revertantur et confundantur subito.

VII. 1 PRO IGNORATIONE DAVID QUOD CECINIT DOMINO SUPER VERBIS AETHIOPIS FILII IEMINI
2 Domine Deus meus in te speravi
salva me ab omnibus persequentibus me et libera me
3 ne forte capiat ut leo animam meam
laceret et non sit qui eruat
4 Domine Deus meus si feci istud
si est iniquitas in manibus meis
5 si reddidi retribuentibus mihi malum
et dimisi hostes meos vacuos
6 persequatur inimicus animam meam
et adprehendat et conculcet in terra vitam meam
et gloriam meam in pulverem conlocet
    SEMPER
7 surge Domine in furore tuo
elevare indignans super hostes meos
et consurge ad me iudicio quod mandasti
8 et congregatio tribuum circumdet te
et pro hac in altum revertere
9 Dominus iudicabit populos
iudica me Domine secundum iustitiam meam
et secundum simplicitatem meam quae est in me
10 consumatur malum iniquorum
et confirmetur iustitia
probator cordis et renum Deus iustus
11 clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde
12 Deus iudex iustus et fortis comminans tota die
13 non convertenti gladium suum acuet
arcum suum tetendit et paravit illum
14 et in ipso praeparavit vasa mortis
sagittas suas ad conburendum operatus est
15 ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium
16 lacum aperuit et effodit eum
et incidet in interitum quem operatus est
17 revertetur dolor suus in caput eius
et super verticem eius iniquitas sua descendet
18 confitebor Domino secundum iustitiam eius
et cantabo nomini Domini altissimi.

VIII. 1 VICTORI PRO TORCULARIBUS CANTICUM DAVID
2 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
qui posuisti gloriam tuam super caelos
3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
4 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum
lunam et stellas quae fundasti
5 quid est homo quoniam recordaris eius
vel filius hominis quoniam visitas eum
6 minues eum paulo minus a Deo
gloria et decore coronabis eum
7 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
8 cuncta posuisti sub pedibus eius
oves et armenta omnia insuper et animalia agri
9 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
10 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra.

IX. 1 VICTORI PRO MORTE FILII CANTICUM DAVID
2 Confitebor Domino in toto corde meo
narrabo omnia mirabilia tua
3 laetabor et gaudebo in te
canam nomini tuo Altissimi
4 cum ceciderint inimici mei retrorsum
et corruerint et perierint a facie tua
5 fecisti enim iudicium meum et causam meam
sedisti super solium iudex iustitiae
6 increpuisti gentes periit impius
nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
7 conpletae sunt solitudines in finem
et civitates subvertisti
periit memoria eorum cum ipsis
8 Dominus autem in sempiternum sedebit
stabilivit ad iudicandum solium suum
9 et ipse iudicat orbem in iustitia
iudicat populos in aequitatibus
10 et erit Dominus elevatio oppresso
elevatio oportuna in angustia
11 et confident in te qui noverunt nomen tuum
quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
12 cantate Domino habitatori Sion
adnuntiate in populis commutationes eius
13 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est
nec oblitus est clamoris pauperum
14 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
15 qui exaltat me de portis mortis
ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
16 exultabo in salutari tuo
demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt
in rete quod absconderant captus est pes eorum
17 agnitus est Dominus iudicium faciens
in opere manuum suarum corruit impius
    SONITU SEMPITERNO
18 convertantur impii in infernum
omnes gentes quae oblitae sunt Deum
19 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper
expectatio pauperum non peribit in perpetuum
20 surge Domine non confortetur homo
iudicentur gentes ante faciem tuam
21 pone Domine terrorem eis
sciant gentes homines se esse
    SEMPER
22 quare Domine stas a longe
dispicis in temporibus angustiae
23 in superbia impii ardet pauper
capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
24 quia laudavit impius desiderium animae suae
et avarus adplaudens sibi 25 blasphemavit Dominum
impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
26 nec est Deus in omnibus cogitationibus eius
parturiunt viae eius in omni tempore
longe sunt iudicia tua a facie eius
omnes inimicos suos dispicit
27 loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione
ero sine malo
28 maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia
sub lingua eius dolor et iniquitas
29 sedet insidians iuxta vestibula
in absconditis ut interficiat innocentem
30 oculi eius robustos tuos circumspiciunt
insidiatur in abscondito quasi leo in cubili
insidiatur ut rapiat pauperem
rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
31 et confractum subiciet
et inruet viribus suis valenter
32 dixit in corde suo oblitus est Deus
abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
33 surge Domine Deus leva manum tuam
noli oblivisci pauperum
34 quare blasphemat impius Deum
dicens in corde suo quod non requirat
35 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua
tibi relinquuntur fortes tui
pupillo tu es factus adiutor
36 contere brachium impii et maligni
quaeres impietatem eius et non invenies
37 Dominus rex saeculi et aeternitatis
perierunt gentes de terra eius
38 desiderium pauperum audit Dominus
praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
39 ut iudices pupillum et oppressum
et nequaquam ultra superbiat homo de terra.

X. 1 VICTORI DAVID
2 In Domino speravi quomodo dicitis animae meae
transvola in montem ut avis
3 quia ecce impii tetenderunt arcum
posuerunt sagittam suam super nervum
ut sagittent in abscondito rectos corde
4 quia leges dissipatae sunt
iustus quid operatus est
5 Dominus in templo sancto suo
Dominus in caelo thronus eius
oculi eius vident
palpebrae eius probant filios hominum
6 Dominus iustum probat
impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
7 pluet super peccatores laqueos
ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit
rectum videbunt facies eorum.

XI. 1 VICTORI PRO OCTAVA CANTICUM DAVID
2 Salva Domine quoniam defecit sanctus
quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum
3 frustra loquuntur unusquisque proximo suo
labium subdolum in corde et corde locuti sunt
4 disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam
5 qui dixerunt linguam nostram roboremus
labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est
6 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum
nunc consurgam dicit Dominus
ponam in salutari auxilium eorum
7 eloquia Domini eloquia munda
argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum
8 tu Domine custodies ea
servabis nos a generatione hac in aeternum
9 in circuitu impii ambulabunt
cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum.

XII. 1 VICTORI CANTICUM DAVID
Usquequo Domine oblivisceris mei penitus
usquequo abscondes faciem tuam a me
2 usquequo ponam consilia in anima mea
dolorem in corde meo per diem
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4 convertere exaudi me Domine Deus meus
inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum
hostes mei exultabunt cum motus fuero
6 ego autem in misericordia tua confido
exultabit cor meum in salutari tuo
cantabo Domino quia reddidit mihi.

XIII. 1 VICTORI DAVID
Dixit stultus in corde suo non est Deus
corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose
non est qui faciat bonum
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum
ut videret si esset intellegens requirens Deum
3 omnes recesserunt simul conglutinati sunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem
qui devorant populum meum ut cibum panis
5 Dominum non invocaverunt
ibi timebunt formidine
6 quoniam Deus in generatione iusta est
consilium pauperum confudistis
quoniam Dominus spes eius est
7 quis dabit de Sion salutem Israhel
quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui
exultabit Iacob et laetabitur Israhel.

XIIII. 1 CANTICUM DAVID
Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo
et quis habitabit in monte sancto tuo
2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 loquiturque veritatem in corde suo
qui non est facilis in lingua sua
neque fecit amico suo malum
et obprobrium non sustinuit super vicino suo
4 dispicitur oculis eius inprobus
timentes autem Dominum glorificat
iurat ut se adfligat et non mutat
5 pecuniam suam non dedit ad usuram
et munera adversum innoxium non accepit
qui facit haec non movebitur in aeternum.

XV. 1 HUMILIS ET SIMPLICIS DAVID
Custodi me Deus quoniam speravi in te
2 dicens Deo Dominus meus es tu
bene mihi non est sine te
3 sanctis qui in terra sunt et magnificis
omnis voluntas mea in eis
4 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium
non litabo libamina eorum de sanguine
neque adsumam nomina eorum in labiis meis
5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei
tu possessor sortis meae
6 lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis
et hereditas speciosissima mea est
7 benedicam Domino qui dedit consilium mihi
insuper et noctibus erudierunt me renes mei
8 proponebam in conspectu meo semper
quia a dextris meis est ne commovear
9 propterea laetatum est cor meum
et exultavit gloria mea
et caro mea habitavit confidenter
10 non enim derelinques animam meam in inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem
ostendes mihi semitam vitae
plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum
decores in dextera tua aeternos.

XVI. 1 ORATIO DAVID
Audi Deus iustum intende deprecationem meam
auribus percipe orationem meam
absque labiis mendacii
2 de vultu tuo iudicium meum prodeat
oculi tui videant aequitates
3 probasti cor meum visitasti nocte
conflasti me et non invenisti 4 cogitationes meas transire os meum
in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis
5 sustenta gressus meos in callibus tuis
et non labentur vestigia mea
6 ego invocavi te quia exaudies me Deus
inclina aurem tuam mihi
audi eloquium meum
7 mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium
8 a resistentibus dexterae tuae
custodi me quasi pupillam intus in oculo
in umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum vastantium me
inimici mei animam meam circumdederunt
10 adipe suo concluserunt
et ore locuti sunt superbe
11 incedentes adversum me nunc circumdederunt me
oculos suos posuerunt declinare in terram
12 similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam
et quasi catuli leonis sedentis in absconditis
13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum
salva animam meam ab impio
qui est gladius tuus
14 a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo
quorum pars in vita
et quorum de absconditis tuis replesti ventrem
qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum
15 ego in iustitia videbo faciem tuam
implebor cum evigilavero similitudine tua.

XVII. 1 VICTORI SERVO DOMINI DAVID QUAE LOCUTUS EST DOMINO VERBA CANTICI HUIUS IN DIE QUA LIBERAVIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM SUORUM ET DE MANU SAUL ET AIT
2 Diligam te Domine fortitudo mea
3 Domine petra mea et robur meum et salvator meus
Deus meus fortis meus sperabo in eo
scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
4 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 circumdederunt me funes mortis
et torrentes diabuli terruerunt me
6 funes inferi circumdederunt me
praevenerunt me laquei mortis
7 in tribulatione mea invocabo Dominum
et ad Deum meum clamabo
exaudiet de templo suo vocem meam
et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
8 commota est et contremuit terra
et fundamenta montium concussa sunt
et conquassata quoniam iratus est
9 ascendit fumus de furore eius
et ignis ex ore eius devorans
carbones incensi sunt ab eo
10 inclinavit caelos et descendit
et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherub
et volavit super pinnas venti
12 posuit tenebras latibulum suum
in circuitu eius tabernaculum eius
tenebrosas aquas in nubibus aetheris
13 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt
grando et carbones ignis
14 et intonuit de caelo Dominus
et Altissimus dedit vocem suam
grandinem et carbones ignis
15 et emisit sagittas suas et dissipavit eos
fulgora multiplicavit et conturbavit illos
16 et apparuerunt effusiones aquarum
et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione tua Domine
ab inspiratione spiritus furoris tui
17 misit de alto et accepit me
extraxit me de aquis multis
18 liberavit me de inimicis meis potentissimis
et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19 praevenerunt me in die adflictionis meae
et factus est Dominus firmamentum meum
20 et eduxit me in latitudinem
liberavit me quia placuit ei
21 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
22 quia custodivi vias Domini
et non egi impie a Deo meo
23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo
et praecepta eius non amovi a me
24 et fui inmaculatus cum eo
et custodivi me ab iniquitate mea
25 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
26 cum sancto sanctus eris
cum viro innocente innocenter ages
27 cum electo electus eris
et cum perverso pervertes
28 quia tu populum pauperem salvabis
et oculos excelsos humiliabis
29 quia tu inluminabis lucernam meam Domine
Deus meus inlustrabis tenebras meas
30 in te enim curram accinctus
et in Deo meo transiliam murum
31 Deus inmaculata via eius
eloquium Domini igne examinatum
scutum est omnium sperantium in se
32 quis est deus praeter Dominum
et quis fortis praeter Deum nostrum
33 Deus qui accingit me fortitudine
et posuit inmaculatam viam meam
34 coaequans pedes meos cervis
et super excelsa statuens me
35 docens manus meas ad proelium
et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36 dedisti mihi clipeum salutis tuae
et dextera tua confortavit me
et mansuetudo tua multiplicavit me
37 dilatabis gressus meos subtus me
et non deficient tali mei
38 persequar inimicos meos et adprehendam
et non revertar donec consumam eos
39 caedam eos et non poterunt surgere
cadent sub pedibus meis
40 accinxisti me fortitudine ad proelium
incurvabis resistentes mihi sub me
41 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum
et odientes me disperdidisti
42 clamabunt et non erit qui salvet
ad Dominum et non exaudiet eos
43 delebo eos ut pulverem ante faciem venti
ut lutum platearum proiciam eos
44 salvabis me a contradictionibus populi
pones me in caput gentium
45 populus quem ignoravi serviet mihi
auditione auris oboediet mihi
46 filii alieni mentientur mihi
filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus
et exaltabitur Deus salutis meae
48 Deus qui das vindictas mihi
et congregas populos sub me
qui servas me ab inimicis meis
49 et a resistentibus mihi elevas me
a viro iniquo libera me
50 propterea confitebor tibi in gentibus Domine
et nomini tuo cantabo
51 magnificanti salutes regis sui
et facienti misericordiam christo suo
David et semini eius usque in aeternum.

XVIII. 1 VICTORI CANTICUM DAVID
2 Caeli enarrant gloriam Dei
et opus manus eius adnuntiat firmamentum
3 dies diei eructat verbum
et nox nocti indicat scientiam
4 non est sermo et non sunt verba
quibus non audiatur vox eorum
5 in universam terram exivit sonus eorum
et in finibus orbis verba eorum
6 soli posuit tabernaculum in eis
et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo
exultavit ut fortis ad currendam viam
7 a summitate caeli egressus eius
et cursus eius usque ad summitatem illius
nec est qui se abscondat a calore eius
8 lex Domini inmaculata convertens animam
testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9 praecepta Domini recta laetificantia cor
mandatum Domini lucidum inluminans oculos
10 timor Domini mundus perseverans in saecula
iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum
et dulciora super mel et favum redundantem
12 unde et servus tuus docebit ea
in custodiendis eis fructus multus
13 errores quis intelleget
ab occultis munda me
14 a superbis quoque libera servum tuum
si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero
et mundabor a delicto maximo
15 sint placentes sermones oris mei
meditatio cordis mei in conspectu tuo
Domine fortitudo mea et redemptor meus.

XIX. 1 VICTORI CANTICUM DAVID
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis
protegat te nomen Dei Iacob
3 mittat tibi auxilium de sancto
et de Sion roboret te
4 memor sit omnis sacrificii tui
et holocaustum tuum pingue fiat
    SEMPER
5 det tibi secundum cor tuum
et omnem voluntatem tuam impleat
6 laudabimus in salutari tuo
et in nomine Dei nostri ducemus choros
7 impleat Dominus omnes petitiones tuas
nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum
exaudiet eum de caelo sancto suo
in fortitudine salutis dexterae suae
8 hii in curribus et hii in equis
nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur
9 ipsi incurvati sunt et ceciderunt
nos autem resurreximus et erecti sumus
10 Domine salva
rex exaudiet nos in die qua invocaverimus.

XX. 1 VICTORI CANTICUM DAVID
2 Domine in fortitudine tua laetabitur rex
et in salutari tuo exultabit vehementer
3 desiderium cordis eius dedisti ei
et voluntate labiorum eius non fraudasti eum
    SEMPER
4 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis
pones in capite eius coronam de lapide pretioso
5 vitam petivit te et dedisti ei
longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
6 magna gloria eius in salutari tuo
gloriam et decorem pones super eum
7 pones enim eum benedictionem sempiternam
et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
8 quia rex confidet in Domino
et in misericordia Excelsi non decipietur
9 inveniet manus tua omnes inimicos tuos
dextera tua inveniet odientes te
10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui
Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
11 fructum eorum de terra perdes
et semen eorum de filiis hominum
12 quoniam inclinaverunt super te malum
cogitaverunt scelus quod non potuerunt
13 quia pones eos umerum
funes tuos firmabis contra facies eorum
14 exaltare Domine in fortitudine tua
cantabimus et psallemus fortitudines tuas.

XXI. 1 VICTORI PRO CERVO MATUTINO CANTICUM
2 Deus Deus meus quare dereliquisti me
longe a salute mea verba rugitus mei
3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies
et nocte nec est silentium mihi
4 et tu sancte habitator Laus Israhel
5 in te confisi sunt patres nostri
confisi sunt et salvasti eos
6 ad te clamaverunt et salvati sunt
in te confisi sunt et non sunt confusi
7 ego autem sum vermis et non homo
obprobrium hominum et dispectio plebis
8 omnes videntes me subsannant me
dimittunt labium movent caput
9 confugit ad Dominum salvet eum
liberet eum quoniam vult eum
10 tu autem propugnator meus ex utero
fiducia mea ab uberibus matris meae
11 in te proiectus sum ex vulva
de ventre matris meae Deus meus es tu
12 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est
quoniam non est adiutor
13 circumdederunt me vituli multi
tauri pingues vallaverunt me
14 aperuerunt super me os suum
quasi leo capiens et rugiens
15 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea
factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
16 aruit velut testa fortitudo mea
et lingua mea adhesit palato meo
et in pulverem mortis detraxisti me
17 circumdederunt me venatores
concilium pessimorum vallavit me
vinxerunt manus meas et pedes meos
18 numeravi omnia ossa mea
quae ipsi respicientes viderunt in me
19 diviserunt vestimenta mea sibi
et super vestimentum meum miserunt sortem
20 tu autem Domine ne longe fias
fortitudo mea in auxilium meum festina
21 erue a gladio animam meam
de manu canis solitariam meam
22 salva me ex ore leonis
et de cornibus unicornium exaudi me
23 narrabo nomen tuum fratribus meis
in medio ecclesiae laudabo te
24 qui timetis Dominum laudate eum
omne semen Iacob glorificate eum
25 et metuite eum universum semen Israhel
quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis
et non abscondit faciem suam ab eo
et cum clamaret ad eum audivit
26 apud te laus mea in ecclesia multa
vota mea reddam in conspectu timentium eum
27 comedent mites et saturabuntur
laudabunt Dominum quaerentes eum
vivet cor vestrum in sempiternum
28 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae
et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
29 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
30 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae
ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
31 et anima eius ipsi vivet
semen serviet ei
32 narrabitur Domino in generatione
venient et adnuntiabunt iustitias eius
populo qui nascetur quas fecit.

XXII. 1 CANTICUM DAVID
Dominus pascit me nihil mihi deerit
2 in pascuis herbarum adclinavit me
super aquas refectionis enutrivit me
3 animam meam refecit
duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum
4 sed et si ambulavero in valle mortis
non timebo malum quoniam tu mecum es
virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me
5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum
inpinguasti oleo caput meum
calix meus inebrians
6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae
et habitabo in domo Domini in longitudine dierum.

XXIII. 1 DAVID CANTICUM
Domini est terra et plenitudo eius
orbis et habitatores eius
2 quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina stabilivit illum
3 quis ascendet in montem Domini
et quis stabit in loco sancto eius
4 innocens manibus et mundo corde
qui non exaltavit frustra animam suam
et non iuravit dolose
5 accipiet benedictionem a Domino
et iustitiam a Deo salutari suo
6 haec generatio quaerentium eum
quaerentium faciem tuam Iacob
    SEMPER
7 levate portae capita vestra
et elevamini ianuae sempiternae
et ingrediatur rex gloriae
8 quis est iste rex gloriae
Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio
9 levate portae capita vestra
et erigite ianuae sempiternae
et ingrediatur rex gloriae
10 quis est iste rex gloriae
Dominus exercituum ipse est rex gloriae
    SEMPER.

XXIIII. 1 DAVID
Ad te Domine animam meam levabo
2 Deus meus in te confisus sum ne confundar
3 ne laetentur inimici mei
sed et universi qui sperant in te non confundantur
4 confundantur qui iniqua gerunt frustra
vias tuas Domine ostende mihi
semitas tuas doce me
5 deduc me in veritate tua
et doce me quia tu Deus salvator meus
te expectavi tota die
6 recordare miserationum tuarum Domine
et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris
secundum misericordiam tuam recordare mei
propter bonitatem tuam Domine
8 bonus et rectus Dominus
propterea docebit peccatores in via
9 deducet mansuetos in iudicio
et docebit modestos viam suam
10 omnes semitae Domini misericordia et veritas
his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
12 quis est iste vir timens Dominum
quem docebit in via quam elegerit
13 anima eius in bono commorabitur
et semen eius hereditabit terram
14 secretum Domini timentibus eum
et pactum suum ostendet eis
15 oculi mei semper ad Dominum
quia ipse educet de rete pedes meos
16 respice in me et miserere mei
quoniam solus et pauper sum ego
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt
de angustiis meis educ me
18 vide adflictionem meam et laborem meum
et porta omnia peccata mea
19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt
et odio iniquo oderunt me
20 custodi animam meam et libera me
non confundar quia speravi in te
21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
22 redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis.

XXV. 1 DAVID
Iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi
et in Domino confidens non deficiam
2 proba me Domine et tempta me
ure renes meos et cor meum
3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est
et ambulabo in veritate tua
4 non sedi cum viris vanitatis
et cum superbis non ingrediar
5 odivi ecclesiam pessimorum
et cum iniquis non sedebo
6 lavabo in innocentia manus meas
et circuibo altare tuum Domine
7 ut clara voce praedicem laudem
et narrem omnia mirabilia tua
8 Domine dilexi habitaculum domus tuae
et locum tabernaculi gloriae tuae
9 ne auferas cum peccatoribus animam meam
cum viris sanguinum vitam meam
10 in quorum manibus scelus est
et dextera eorum repleta est muneribus
11 ego autem in simplicitate mea gradiar
redime me et miserere mei
12 pes meus stetit in recto
in ecclesiis benedicam Domino.

XXVI. 1 DAVID
Dominus lux mea et salutare meum quem timebo
Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo
2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam
hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt
3 si steterint adversus me castra non timebit cor meum
si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam
4 unum petivi a Domino hoc requiram
ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae
ut videam pulchritudinem Domini
et adtendam templum eius
5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima
abscondet me in secreto tabernaculi sui
6 in petra exaltabit me
nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo
et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili
cantabo et psallam Domino
7 audi Domine vocem meam invocantis
miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum
quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram
9 ne abscondas faciem tuam a me
ne declines in furore tuo a servo tuo
auxilium meum fuisti ne derelinquas me
et ne dimittas me Deus salvator meus
10 pater enim meus et mater mea dereliquerunt me
Dominus autem collegit me
11 ostende mihi Domine viam tuam
et deduc me in semita recta propter insidiatores meos
12 ne tradas me Domine animae tribulantium me
quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium
13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum
et sustine Dominum.

XXVII. 1 DAVID
Ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi
ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum
2 audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te
cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum
3 ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem
qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum
4 da eis secundum opus suum
et secundum malum adinventionum suarum
iuxta opus manuum suarum da eis
redde retributionem suam illis
5 quoniam non intellegunt opera Domini
et opus manuum eius
destrues eos et non aedificabis
6 benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae
7 Dominus fortitudo mea et scutum meum
in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium
gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi
8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est
9 salva populum tuum et benedic hereditati tuae
et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum.

XXVIII. 1 CANTICUM DAVID
Adferte Domino filios arietum
2 adferte Domino gloriam et imperium
adferte Domino gloriam nomini eius
adorate Dominum in decore sancto
3 vox Domini super aquas
Deus gloriae intonuit
Dominus super aquas multas
4 vox Domini in fortitudine
vox Domini in decore
5 vox Domini confringentis cedros
et confringet Dominus cedros Libani
6 et disperget eas quasi vitulus Libani
et Sarion quasi filius rinocerotis
7 vox Domini dividens flammas ignis
8 vox Domini parturire faciens desertum Cades
9 vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus
et in templo eius omnis loquetur gloriam
10 Dominus diluvium inhabitat
et sedebit Dominus rex in aeternum
11 Dominus fortitudinem populo suo dabit
Dominus benedicet populo suo in pace.

XXIX. 1 PSALMUS CANTICI PRO DEDICATIONE DOMUS DAVID
2 Exaltabo te Domine quoniam salvasti me
et non delectasti inimicos meos super me
3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4 Domine eduxisti de inferno animam meam
vivificasti me ne descenderem in lacum
5 cantate Domino sancti eius
et confitemini memoriae sanctitatis eius
6 quoniam ad momentum est ira eius
et vita in repropitiatione eius
ad vesperum commorabitur fletus
et in matutino laus
7 ego autem dixi in abundantia mea
non commovebor in sempiternum
8 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem
abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus
9 ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor
10 quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem
numquid confitebitur tibi pulvis
aut adnuntiabit veritatem tuam
11 audi Domine et miserere mei
Domine esto adiutor
12 convertisti planctum meum in chorum mihi
solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia
13 ut laudet te gloria et non taceat
Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi.

XXX. 1 VICTORI CANTICUM DAVID
2 In te Domine speravi non confundar in aeternum
in iustitia tua salva me
3 inclina ad me aurem tuam velociter libera me
esto mihi in lapidem fortissimum
et in domum munitam ut salves me
4 quia petra mea et munitio mea tu es
et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me
5 educes me de rete quod absconderunt mihi
quia tu fortitudo mea es
6 in manu tua commendabo spiritum meum
redemisti me Domine Deus veritatis
7 odisti custodientes vanitates frustra
ego autem in Domino confisus sum
8 exultabo et laetabor in misericordia tua
quia vidisti adflictionem meam
cognovisti tribulationes animae meae
9 et non conclusisti me in manibus inimici
posuisti in latitudine pedes meos
10 miserere mei Domine quoniam tribulor
caligavit in furore oculus meus
anima mea et venter meus
11 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu
infirmata est in iniquitate fortitudo mea
et ossa mea contabuerunt
12 apud omnes hostes meos factus sum obprobrium
et vicinis meis nimis et timor notis meis
qui videbant me in plateis fugiebant me
13 oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde
factus sum quasi vas perditum
14 audivi enim obprobrium multorum
congregationem in circuitu
cum inirent consilium adversum me
et ut auferrent animam meam cogitarent
15 ego autem in te speravi Domine
dixi Deus meus es tu
16 in manu tua tempora mea
libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me
17 ostende faciem tuam super servum tuum
salva me in misericordia tua
18 Domine ne confundar quia invocavi te
confundantur impii taceant in inferno
19 muta fiant labia mendacii
quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione
20 quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te
operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum
21 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri
abscondes eos in umbra a contradictione linguarum
22 benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita
23 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius
ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te
24 diligite Dominum omnes sancti eius
fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam
25 confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum.

XXXI. 1 DAVID ERUDITI
Beatus cui dimissa est iniquitas
et absconditum est peccatum
2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem
nec est in spiritu eius dolus
3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die
4 die enim et nocte gravatur super me manus tua
versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter
5 peccatum meum notum facio tibi
et iniquitatem meam non abscondo
dixi confitebor scelus meum Domino
et tu dimisisti iniquitatem peccati mei
    SEMPER
6 pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens
ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant
7 tu es protectio mea ab hoste custodies me
laus mea salvans circumdabis me
    SEMPER
8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules
cogitabo de te oculo meo
9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia
in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te
10 multi dolores impii
confidentem autem in Domino misericordia circumdabit
11 laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde.

XXXII. 1 Laudate iusti Dominum rectos decet laudatio
2 confitemini Domino in cithara
in psalterio decacordo cantate ei
3 cantate ei canticum novum
diligenter psallite in iubilo
4 quia rectum est verbum Domini
et omne opus eius in fide
5 diligit iustitiam et iudicium
misericordia Domini plena est terra
6 verbo Domini caeli facti sunt
et spiritu oris eius omnis ornatus eorum
7 congregans quasi in utre aquas maris
ponens in thesauris abyssos
8 timeat Dominum omnis terra
ipsum formident universi habitatores orbis
9 quia ipse mandavit et factus est
ipso praecipiente stetit
10 Dominus dissolvit consilium gentium
irritas fecit cogitationes populorum
11 consilium Domini in aeternum stabit
cogitationes cordis eius in generatione et generatione
12 beata gens cuius Dominus Deus eius
populus quem elegit in hereditatem sibi
13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam
14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae
15 fingens pariter cor eorum
intellegens omnia opera eorum
16 non salvatur rex in multitudine exercitus
nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis
17 fallax equus ad salutem
et in multitudine roboris sui non salvabit
18 ecce oculus Domini super timentes eum
et expectantes misericordiam eius
19 ut eruat de morte animam eorum
et vivificet eos in fame
20 anima nostra expectavit Dominum
auxilium nostrum et clipeus noster est
21 in ipso enim laetabitur cor nostrum
quia in nomine sancto eius speravimus
22 sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te.

XXXIII. 1 DAVID QUANDO COMMUTAVIT OS SUUM CORAM ABIMELECH ET EIECIT EUM ET ABIIT
2 Benedicam Domino in omni tempore
semper laus eius in ore meo
3 in Domino laetabitur anima mea
audiant mites et laetentur
4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter
5 quaesivi Dominum et exaudivit me
et de omnibus angustiis meis liberavit me
6 respicite ad eum et confluite
et vultus vestri non confundentur
7 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit
de omnibus tribulationibus salvabit eum
8 circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos
9 gustate et videte quoniam bonus Dominus
beatus vir qui sperat in eo
10 timete Dominum sancti eius
quoniam non est inopia timentibus eum
11 leones indiguerunt et esurierunt
quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum
12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos
13 quis est vir qui velit vitam
diligens dies videre bonos
14 custodi linguam tuam a malo
et labia tua ne loquantur dolum
15 recede a malo et fac bonum
quaere pacem et persequere eam
16 oculi Domini ad iustos
et aures eius ad clamorem eorum
17 vultus Domini super facientes malum
ut perdat de terra memoriam eorum
18 clamaverunt et Dominus exaudivit
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
19 iuxta est Dominus contritis corde
et confractos spiritu salvabit
20 multae tribulationes iusti
et ex omnibus illis liberabit eum Dominus
21 custodit omnia ossa eius
unum ex eis non confringetur
22 interficiet impium malitia
et odientes iustum superabuntur
23 redimet Dominus animam servorum suorum
et non peccabunt omnes sperantes in eo.

XXXIIII. 1 DAVID
Iudica Domine adversarios meos
pugna contra pugnantes me
2 adprehende scutum et hastam
et consurge in auxilium meum
3 evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me
dic animae meae salus tua ego sum
4 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam
convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5 fiant sicut pulvis ante faciem venti
et angelus Domini inpellat
6 sit via eorum tenebrae et lubricum
et angelus Domini persequatur eos
7 quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui
sine causa foderunt animae meae
8 veniat ei calamitas quam ignorat
et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9 anima autem mea exultabit in Domino
et laetabitur in salute sua
10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui
eruens inopem a validiore
et pauperem et mendicum a violento
11 surgentes testes iniqui
quae nesciebam interrogabant me
12 reddebant mihi mala pro bono
sterilitatem animae meae
13 ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio
humiliabam in ieiunio animam meam
et oratio mea ad sinum meum revertetur
14 quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam
quasi lugens mater tristis incurvabar
15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur
collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16 scindentes et non tacentes
in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17 Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis
a leonibus solitariam meam
18 confitebor tibi in ecclesia grandi
in populo forti laudabo te
19 non laetentur super me inimici mei mendaces
odientes me frustra coniventes oculo
20 non enim pacem loquuntur
sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21 et dilataverunt super me os suum
dixerunt va va vidit oculus noster
22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23 consurge et evigila in iudicium meum
Deus meus et Domine in causam meam
24 iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus
et ne insultent mihi
25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae
ne dicant absorbuimus eum
26 confundantur et revereantur pariter
qui laetantur in adflictione mea
induantur confusione et verecundia
qui magnificantur super me
27 laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam
et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam.

XXXV. 1 PRO VICTORIA SERVI DOMINI DAVID
2 Dixit scelus impii in medio cordis eius
non esse timorem Dei ante oculos eius
3 quia dolose egit adversum eum in oculis suis
ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
4 verba oris eius iniquitas et dolus
cessavit cogitare benefacere
5 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona
malum non abiciet
6 Domine in caelo misericordia tua
fides tua usque ad nubes
7 iustitia tua quasi montes Domine
iudicium tuum abyssus multa
homines et iumenta salvos facies Domine
8 quam pretiosa est misericordia tua Domine
et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
9 inebriabuntur de pinguidine domus tuae
et torrente deliciarum tuarum potabis eos
10 quoniam tecum est fons vitae
in lumine tuo videbimus lumen
11 adtrahe misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam rectis corde
12 ne veniat mihi pes superbiae
et manus impiorum non me commoveat
13 ibi ceciderunt operantes iniquitatem
expulsi sunt et non potuerunt surgere.

XXXVI. 1 DAVID
ALEPH Noli contendere cum malignis
neque aemuleris facientes iniquitatem
2 quoniam sicut herba velociter conterentur
et sicut holus viride arescent
3 BETH spera in Domino et fac bonum
peregrinare in terra et pascere fide
4 et delectare in Domino
et dabit tibi petitiones cordis tui
5 GIMEL volve super Dominum viam tuam
et confide in eo et ipse faciet
6 et educet sicut lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum sicut meridiem
7 DELETH tace Domino et expecta eum
noli contendere adversum eum qui proficit in via sua
adversum virum qui facit quae cogitat
8 HE dimitte iram et relinque furorem
noli contendere ut malefacias
9 quoniam qui malefaciunt interibunt
expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10 VAV adhuc enim modicum et non erit impius
et cogitabis de loco eius et non subsistet
11 mites autem hereditabunt terram
et delectabuntur in multitudine pacis
12 ZAI cogitat impius de iusto
et frendet adversum eum dentibus suis
13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
14 HETH gladium evaginaverunt impii
tetenderunt arcum suum
ut percutiant egenum et pauperem
et interficiant rectos in via
15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum
et arcus eorum confringantur
16 TETH melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
17 quia brachia impiorum confringentur
sublevat autem iustos Dominus
18 IOTH novit Dominus diem inmaculatorum
et hereditas eorum aeterna erit
19 non confundentur in tempore malo
et in diebus famis saturabuntur
20 CAPH quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes
consumentur sicut fumus consumitur
21 LAMETH fenus accipit impius et non reddit
iustus autem donat et tribuit
22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram
et qui maledicti interibunt
23 MEM a Domino gressus viri firmantur
et viam eius volet
24 cum ceciderit non adlidetur
quia Dominus sustentat manum eius
25 NUN puer fui siquidem senui
et non vidi iustum derelictum
neque semen eius quaerens panem
26 tota die donat et commodat
et semen eius in benedictione
27 SAMECH recede a malo et fac bonum
et habita in sempiterno
28 quia Dominus diligit iudicium
et non derelinquet sanctos suos
AIN in aeternum custoditi sunt
et semen impiorum periit
29 iusti hereditabunt terram
et habitabunt in saeculum super eam
30 FE os iusti meditabitur sapientiam
et lingua eius loquetur iudicium
31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32 SADE considerat impius iustum
et quaerit ut occidat eum
33 Dominus non derelinquet eum in manu eius
et non condemnabit eum cum iudicatur
34 COPH expecta Dominum et custodi viam eius
et exaltabit te ut possideas terram
cum interibunt impii videbis
35 RES vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36 et transivi et ecce non erat
et quaesivi eum et non est inventus
37 SEN custodi simplicitatem et vide rectum
quia erit ad extremum viro pax
38 iniqui autem delebuntur pariter
et novissimum impiorum peribit
39 THAV salus iustorum a Domino
fortitudo eorum in tempore tribulationis
40 et auxiliabitur eis Dominus
et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo.

XXXVII. 1 CANTICUM DAVID IN COMMEMORATIONE
2 Domine ne in ira tua arguas me
neque in furore tuo corripias me
3 quia sagittae tuae infixae sunt mihi
et tetigit me manus tua
4 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae
non est pax ossibus meis a facie peccati mei
5 quia iniquitates meae transierunt caput meum
quasi onus grave adgravatae sunt super me
6 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7 adflictus sum et incurvatus nimis
tota die maerens ambulabam
8 quia lumbi mei repleti sunt ignominia
et non est sanitas in carne mea
9 evigilavi et adflictus sum nimis
rugiebam a gemitu cordis mei
10 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum
et gemitus meus a te non est absconditus
11 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea
et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum
12 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt
et vicini mei longe steterunt
13 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi
loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur
14 ego autem quasi surdus non audiebam
et quasi mutus non aperiebam os meum
15 et eram quasi homo non audiens
nec habens in ore suo redargutiones
16 te enim Domine expectabam
tu exaudies Domine Deus meus
17 quia dixi ne forte insultent mihi
et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur
18 quia ego ad plagas paratus
et dolor meus contra me est semper
19 quia iniquitatem meam adnuntio
sollicitus ero pro peccato meo
20 inimici autem mei viventes confortati sunt
et multiplicati sunt odientes me mendaciter
21 et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi
quia sequebar bonum
22 ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me
23 festina in auxilium meum Domine salutis meae.

XXXVIII. 1 PRO VICTORIA IDITHUN CANTICUM DAVID
2 Dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea
custodiam os meum silentio donec est impius contra me
3 obmutui silentio tacui de bono
et dolor meus conturbatus est
4 incaluit cor meum in medio mei
in meditatione mea incensus sum igni
5 locutus sum lingua mea
ostende mihi Domine finem meum
et mensuram dierum meorum quae sit
ut sciam quid mihi desit
6 ecce breves posuisti dies meos
et vita mea quasi non sit in conspectu tuo
omnia enim vanitas omnis homo stans
    SEMPER
7 tantum in imagine ambulat homo
tantum frustra turbatur
congregat et ignorat cui dimittat ea
8 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es
9 ab omnibus iniquitatibus meis libera me
obprobrium stulto ne ponas me
10 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti
11 tolle a me plagas tuas
12 a contentione manus tuae ego consumptus sum
in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum
et posuisti quasi tineam desiderabilia eius
verumtamen vanitas omnis homo
    SEMPER
13 audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi
ad lacrimam meam ne obsurdescas
quia advena ego sum apud te
et peregrinus sicut omnes patres mei
14 parce mihi ut rideam
antequam vadam et non subsistam.

XXXIX. 1 PRO VICTORIA DAVID CANTICUM
2 Expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me
3 et audivit clamorem meum
et eduxit me de lacu famoso de luto caeni
et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos
4 et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro
videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino
5 beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam
et non est aversus ad superbias pompasque mendacii
6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua
et cogitationes tuas pro nobis
non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare
plura sunt quam ut narrari queant
7 victima et oblatione non indiges
aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti
8 tunc dixi ecce venio
in volumine libri scriptum est de me
9 ut facerem placitum tibi Deus meus volui
et legem tuam in medio ventris mei
10 adnuntiavi iustum in ecclesia multa
ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti
11 iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei
fidem tuam et salutare tuum dixi
non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa
12 tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me
misericordia tua et veritas iugiter servabunt me
13 circumdederunt enim me mala quorum non est numerus
conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre
plures factae sunt quam capilli capitis mei
et cor meum dereliquit me
14 placeat tibi Domine ut liberes me
Domine ad adiuvandum me festina
15 confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam
convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi
16 pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va
17 gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te
dicant iugiter magnificetur Dominus
qui diligunt salutare tuum
18 ego autem sum egens et pauper
Dominus sollicitus erit pro me
auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris.

XL. 1 PRO VICTORIA CANTICUM DAVID
2 Beatus qui cogitat de paupere
in die mala salvabit eum Dominus
3 Dominus custodiet eum et vivificabit eum
et beatus erit in terra
et non tradet eum animae inimicorum suorum
4 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis
totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua
5 ego dixi Domine miserere mei
sana animam meam quoniam peccavi tibi
6 inimici mei loquentur malum mihi
quando morietur et periet nomen eius
7 et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius
congregabit iniquitatem sibi
et egrediens foras detrahet
8 simul adversum me murmurabant omnes odientes me
contra cogitabant malum mihi
9 verbum diabuli infundebant sibi
qui dormivit non addet ut resurgat
10 sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam
qui manducabat panem meum levavit contra me plantam
11 tu autem Domine miserere mei
et leva me ut reddam eis
12 in hoc cognovi quod velis me
quia non insultavit inimicus meus mihi
13 ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te
et statues me ante faciem tuam in perpetuum
14 benedictus Dominus Deus Israhel
a saeculo et usque in saeculum amen amen.

XLI. 1 PRO VICTORIA DOCTISSIMI FILIORUM CORE
2 Sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum
sic anima mea praeparata est ad te Deus
3 sitivit anima mea Deum fortem viventem
quando veniam et parebo ante faciem tuam
4 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem
cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus
5 horum recordatus sum et effudi in me animam meam
quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei
in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis
6 quare incurvaris anima mea et conturbas me
expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius
7 Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur
propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo
8 abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum
omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt
9 per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius
mecum oratio Deo vitae meae
10 dicam Deo petra mea quare oblitus es mei
quare tristis incedo adfligente inimico
11 cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei
dicentes tota die ubi est Deus tuus
12 quare incurvaris anima mea et conturbas me
expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo.

XLII.1 Iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta
a viro doloso et iniquo salva me
2 tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me
quare tristis incedo adfligente inimico
3 mitte lucem tuam et veritatem tuam
ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum
4 et introibo ad altare tuum
ad Deum laetitiae et exultationis meae
et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5 quare incurvaris anima mea et quare conturbas me
expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo.

XLIII. 1 PRO VICTORIA FILIORUM CORE ERUDITIONIS
2 Deus auribus nostris audivimus
patres nostri narraverunt nobis
opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3 tu manu tua gentes delisti et plantasti eos
adflixisti populos et emisisti eos
4 non enim in gladio suo possederunt terram
neque brachium eorum salvavit eos
sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui
quia conplacuisti tibi
5 tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
6 in te hostes nostros ventilabimus
in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
7 non enim in arcu meo confidam
neque gladius meus salvabit me
8 quia salvasti nos de hostibus nostris
et eos qui oderant nos confudisti
9 in Domino gaudebimus tota die
et in nomine tuo in aeternum confitebimur
    SEMPER
10 verum tu proiecisti et confudisti nos
et non egredieris in exercitibus nostris
11 vertisti terga nostra hosti
et qui oderant nos diripuerunt nos
12 dedisti nos quasi gregem ad vorandum
et in gentibus dispersisti nos
13 vendidisti populum tuum sine pretio
nec grandis fuit commutatio eorum
14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris
subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
15 posuisti nos similitudinem in gentibus
commotionem capitis in tribubus
16 tota die confusio mea contra me
et ignominia faciei meae cooperuit me
17 a voce exprobrantis et blasphemantis
a facie inimici et ultoris
18 omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui
nec mentiti fuimus in pacto tuo
19 non est conversum retro cor nostrum
nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
20 quoniam deiecisti nos in loco draconum
et operuisti nos umbra mortis
21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
22 numquid non Deus investigabit istud
ipse enim novit cogitationes cordis
quoniam propter te mortificati sumus tota die
reputati sumus ut grex occisionis
23 consurge quare dormitas Domine
evigila quare proicis nos in sempiternum
24 quare faciem tuam abscondis
oblivisceris adflictiones et angustias nostras
25 quoniam incurvata est in pulvere anima nostra
adhesit terrae venter noster
26 surge auxiliare nobis
et redime nos propter misericordiam tuam.

XLIIII. 1 VICTORI PRO LILIIS FILIORUM CORE ERUDITIONIS CANTICUM AMANTISSIMI
2 Eructavit cor meum verbum bonum
dico ego opera mea regi
lingua mea stilus scribae velocis
3 decore pulchrior es filiis hominum
effusa est gratia in labiis tuis
propterea benedixit tibi Deus in aeternum
4 accingere gladio tuo super femur fortissime
5 gloria tua et decore tuo
decore tuo prospere ascende
propter veritatem et mansuetudinem iustitiae
et docebit te terribilia dextera tua
6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent
in corde inimicorum regis
7 thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum
sceptrum aequitatis sceptrum regni tui
8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem
propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
9 zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis
quibus laetificaverunt te 10 filiae regum in honore tuo
stetit coniux in dextera tua in diademate aureo
11 audi filia et vide et inclina aurem tuam
et obliviscere populi tui et domus patris tui
12 et concupiscet rex decorem tuum
quia ipse est dominus tuus et adora eum
13 et o filia fortissimi
in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi
14 omnis gloria filiae regis intrinsecus
fasceis aureis vestita est
15 in scutulatis ducetur ad regem
virgines sequentur eam
amicae eius ducentur illuc
16 ducentur in laetitiis et exultatione
ingredientur thalamum regis
17 pro patribus tuis erunt filii tibi
pones eos principes in universa terra
18 recordabor nominis tui in omni generatione et generatione
propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum.

XLV. 1 VICTORI FILIORUM CORE PRO IUVENTUTIBUS CANTICUM
2 Deus nostra spes et fortitudo
auxilium in tribulationibus inventus es validum
3 ideo non timebimus cum fuerit translata terra
et concussi montes in corde maris
4 sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius
et agitatis montibus in potentia eius
    SEMPER
5 fluminis divisiones laetificant civitatem Dei
sanctum tabernaculum Altissimi
6 Dominus in medio eius non commovebitur
auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino
7 conturbatae sunt gentes concussa sunt regna
dedit vocem suam prostrata est terra
8 Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob
    SEMPER
9 venite et videte opera Domini
quantas posuerit solitudines in terra
10 conpescuit bella usque ad extremum terrae
arcum confringet et concidet hastam
plaustra conburet igni
11 cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus
exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob
    SEMPER.

XLVI. 1 VICTORI FILIORUM CORE CANTICUM
2 Omnes populi plaudite manibus
iubilate Deo in voce laudis
3 quoniam Dominus altissimus terribilis
rex magnus super omnem terram
4 congregavit populos subter nos
et tribus sub pedibus nostris
5 elegit nobis hereditatem nostram
gloriam Iacob quam dilexit
    SEMPER
6 ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae
7 canite Deo canite
canite regi nostro canite
8 quia rex universae terrae Deus canite erudite
9 regnavit Deus super gentes
Deus sedet super thronum sanctum suum
10 principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham
quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt.

XLVII. 1 CANTICUM PSALMI FILIORUM CORE
2 Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri in monte sancto suo
3 specioso germini gaudio universae terrae
monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
4 Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
5 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
6 ipsi videntes sic obstipuerunt
conturbati sunt admirati sunt
7 horror possedit eos
ibi dolor quasi parturientis
8 in vento uredinis confringes naves maris
9 sicut audivimus ita vidimus
in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri
Deus fundavit eam usque in aeternum
    SEMPER
10 aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
11 secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae
iustitia repleta est dextera tua
12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
13 circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
14 ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius
ut narretis in generatione novissima
15 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum
ipse erit dux noster in morte.

XLVIII. 1 VICTORI FILIORUM CORE CANTICUM
2 Audite hoc omnes populi
auribus percipite universi habitatores occidentis
3 tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper
4 os meum loquitur sapientias
et meditatio cordis mei prudentias
5 inclino ad parabulam aurem meam
aperiam in cithara enigma meum
6 quare timebo in diebus mali
iniquitas calcanei mei circumdabit me
7 qui fiduciam habent in fortitudine sua
et in multitudine divitiarum suarum superbiunt
8 fratrem redimens non redimet vir
nec dabit Deo propitiationem pro eo
9 neque pretium redemptionis animae eorum
sed quiescet in saeculo
10 et vivet ultra in sempiternum
11 et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes
simul insipiens et indoctus peribunt
et derelinquent alienis divitias suas
12 interiora sua domus suas in saeculo
tabernacula sua in generatione et generatione
vocaverunt nominibus suis terras suas
13 et homo in honore non commorabitur
adsimilatus est iumentis et exaequatus est
14 haec est via insipientiae eorum
et post eos iuxta os eorum current
    SEMPER
15 quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos
et subicient eos recti in matutino
et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum
16 verumtamen Deus redimet animam meam
de manu inferi cum adsumpserit me
    SEMPER
17 noli timere cum ditatus fuerit vir
cum multiplicata fuerit gloria domus eius
18 neque enim moriens tollet omnia
nec descendet post eum gloria eius
19 quia animae suae in vita sua benedicet
laudabunt inquient te cum benefeceris tibi
20 intrabit usque ad generationes patrum suorum
usque ad finem non videbunt lucem
21 homo cum in honore esset non intellexit
conparavit se iumentis et silebitur.

XLIX. 1 CANTICUM ASAPH
Fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram
ab ortu solis usque ad occasum eius
2 de Sion perfecta decore Deus apparuit
3 veniet Deus noster et non tacebit
ignis coram eo vorabit
et in circuitu eius tempestas valida
4 vocabit caelum desursum
et terram ut iudicet populum suum
5 congregate mihi sanctos meos
qui feriunt pactum meum in sacrificio
6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est
    SEMPER
7 audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te
Deus Deus tuus ego sum
8 non propter victimas tuas arguam te
et holocaustomata tua coram me sunt semper
9 non accipiam de domo tua vitulum
neque de gregibus tuis hircos
10 mea sunt enim omnia animalia silvarum
pecudes in montibus milium
11 scio omnes aves montium
et universitas agri mecum est
12 si esuriero non dicam tibi
meus est enim orbis et plenitudo eius
13 numquid comedam carnem taurorum
aut sanguinem hircorum bibam
14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua
15 et invoca me in die tribulationis
liberabo te et glorificabis me
16 impio autem dixit Deus
quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum
et ut adsumas pactum meum in ore tuo
17 qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te
18 si videbas furem consentiebas ei
et cum adulteris erat pars tua
19 os tuum dimisisti ad malitiam
et lingua tua concinnavit dolum
20 sedens adversum fratrem tuum loquebaris
et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium
21 haec fecisti et tacui
existimasti futurum me similem tui
arguam te et proponam te ante oculos tuos
22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum
ne forte capiam et non sit qui liberet
23 qui immolat confessionem glorificat me
et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei.

L. 1 VICTORI CANTICUM DAVID 2 CUM VENISSET AD EUM NATHAN PROPHETA QUANDO INGRESSUS EST AD BETHSABEE
3 Miserere mei Deus secundum misericordiam tuam
iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas
4 multum lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me
5 quoniam iniquitates meas ego novi
et peccatum meum contra me est semper
6 tibi soli peccavi et malum coram te feci
ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris
7 ecce in iniquitate conceptus sum
et in peccato peperit me mater mea
8 ecce enim veritatem diligis
absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi
9 asparges me hysopo et mundabor
lavabis me et super nivem dealbabor
10 auditum mihi facies gaudium et laetitiam
ut exultent ossa quae confregisti
11 absconde faciem tuam a peccatis meis
et omnes iniquitates meas dele
12 cor mundum crea mihi Deus
et spiritum stabilem renova in visceribus meis
13 ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
14 redde mihi laetitiam Iesu tui
et spiritu potenti confirma me
15 docebo iniquos vias tuas
et peccatores ad te revertentur
16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae
laudabit lingua mea iustitiam tuam
17 Domine labia mea aperies
et os meum adnuntiabit laudem tuam
18 non enim vis ut victimam feriam
nec holocaustum tibi placet
19 sacrificium Dei spiritus contribulatus
cor contritum et humiliatum Deus non dispicies
20 benefac Domine in voluntate tua Sion
et aedificentur muri Hierusalem
21 tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta
tunc inponent super altare tuum vitulos.

LI. 1 VICTORI AB ERUDITO DAVID 2 CUM VENISSET DOEC IDUMEUS ET ADNUNTIASSET SAUL DICENS EI VENIT DAVID IN DOMUM ACHIMELECH
3 Quid gloriaris in malitia potens
misericordia Dei tota est die
4 insidias cogitat lingua tua
quasi novacula acuta faciens dolum
5 dilexisti malum magis quam bonum
mendacium magis quam loqui iustitiam
    SEMPER
6 dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa
7 sed Deus destruet te in sempiternum
terrebit et evellet te de tabernaculo
et eradicabit te de terra viventium
    SEMPER
8 videbunt iusti et timebunt
et super eum ridebunt
9 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam
sed speravit in multitudine divitiarum suarum
confortatus est in insidiis suis
10 ego sicut oliva virens in domo Dei
speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum
11 confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti
et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum.

LII. 1 VICTORI PER CHORUM ERUDITI DAVID
Dixit stultus in corde suo non est Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate
non est qui faciat bonum
3 Deus de caelo prospexit super filios hominum
ut videret si esset intellegens requirens Deum
4 omnes aversi sunt pariter adheserunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5 numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem
qui comedunt populum meum ut cibum panis
6 Deum non invocaverunt
ibi timuerunt timore ubi non est timor
quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te
confunderis quia Deus proiecit eos
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel
cum reduxerit Deus captivitatem populi sui
exultabit Iacob laetabitur Israhel.

LIII. 1 VICTORI IN PSALMIS ERUDITI DAVID 2 QUANDO VENERUNT ZIPHEI ET DIXERUNT SAUL NONNE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS
3 Deus in nomine tuo salva me
et in fortitudine tua ulciscere me
4 Deus exaudi orationem meam
auribus percipe verba oris mei
5 quia alieni insurrexerunt adversus me
et fortes quaesierunt animam meam
et non posuerunt Deum in conspectu suo
    SEMPER
6 ecce Deus auxiliatur mihi
Dominus sustentans animam meam
7 reddet malum insidiatoribus meis
in veritate tua disperde eos
8 voluntarie sacrificabo tibi
confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est
9 quoniam ex omni tribulatione liberavit me
et inimicos meos dispexit oculus meus.

LIIII. 1 VICTORI IN PSALMIS ERUDITI DAVID
2 Exaudi Deus orationem meam
et ne dispicias deprecationem meam
3 adtende mihi et exaudi me
humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus
4 a voce inimici a facie persequentis impii
quoniam proiecerunt super me iniquitatem
et in furore adversabantur mihi
5 cor meum doluit in vitalibus meis
et terrores mortis ceciderunt super me
6 timor et tremor venit super me
et operuit me caligo
7 et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam
8 ut procul abeam et commorer in deserto
    SEMPER
9 festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis
10 praecipita Domine divide linguas eorum
quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
11 die et nocte circumeuntes muros eius
scelus et dolorem in medio eius
12 insidiae in vitalibus eius
et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia
13 non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam
neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo
14 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus
15 qui simul habuimus dulce secretum
in domo Dei ambulavimus in terrore
16 veniat mors super eos descendant in infernum viventes
quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum
17 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me
18 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo
et exaudiet vocem meam
19 redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi
multi enim fuerunt adversum me
20 exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio
    SEMPER
non enim mutantur neque timent Deum
21 extendit manum suam ad pacifica sua
contaminabit pactum suum
22 nitidius butyro os eius
pugnat autem cor illius
molliores sermones eius oleo cum sint lanceae
23 proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te
non dabit in aeternum fluctuationem iusto
24 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus
viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos
ego autem fiduciam habeo tui.

LV. 1 VICTORI PRO COLUMBA MUTA EO QUOD PROCUL ABIERIT DAVID HUMILIS ET SIMPLEX QUANDO TENUERUNT EUM PALESTINI IN GETH
2 Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo
tota die pugnans tribulavit me
3 conculcaverunt me insidiatores mei tota die
multi enim qui pugnant contra me Altissime
4 quacumque die territus fuero ego in te confidam
5 in Deo laudavi verbum in Deo speravi
non timebo quid faciat caro mihi
6 tota die sermonibus me adfligebant
contra me omnes cogitationes eorum in malum
7 congregabuntur abscondite
plantas meas observabunt
expectantes animam meam 8 quia nullus est salvus in eis
in furore populos detrahet Deus
9 secretiora mea numerasti
pone lacrimam meam in conspectu tuo
sed non in narratione tua
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum
in quacumque die invocavero
hoc scio quia Deus meus es
11 in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem
in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
12 in me sunt Deus vota tua
reddam gratiarum actiones tibi
13 quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu
ut ambulem coram Deo in luce viventium.

LVI. 1 PRO VICTORIA UT NON DISPERDAS DAVID HUMILEM ET SIMPLICEM QUANDO FUGIT A FACIE SAUL IN SPELUNCA
2 Miserere mei Deus miserere mei
quoniam in te sperat anima mea
in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae
3 invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum
4 mittet de caelo et salvabit me
exprobrabit conculcantibus me
    SEMPER
mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam
5 anima mea in medio leonum dormivit ferocientium
filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus
6 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua
7 rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam
foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius
    SEMPER
8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam
9 surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane
10 confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus
11 quia magna usque ad caelos misericordia tua
et usque ad nubes veritas tua
12 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua.

LVII. 1 VICTORI UT NON DISPERDAS DAVID HUMILEM ET SIMPLICEM
2 Si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
3 etenim in corde iniquitates operamini
in terra iniquitatis manus vestras adpendite
4 alienati sunt peccatores a vulva
erraverunt ab utero loquentes mendacium
5 furor eorum sicut furor serpentis
sicut reguli surdi obturantis aurem suam
6 ut non audiat vocem murmurantium
nec incantatoris incantationes callidas
7 Deus excute dentes eorum ex ore eorum
molares leonum confringe Domine
8 dissolvantur quasi aquae quae defluent
intendet arcum suum donec conterantur
9 quasi vermis tabefactus pertranseant
quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
10 antequam crescant spinae vestrae in ramnum
quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
11 laetabitur iustus cum viderit ultionem
pedes suos lavabit in sanguinem impii
12 et dicet homo vere fructus est iusto
vere est Deus iudicans in terra.

LVIII. 1 VICTORI UT NON DISPERDAS DAVID HUMILEM ET SIMPLICEM QUANDO MISIT SAUL ET CUSTODIERUNT DOMUM UT OCCIDERENT EUM
2 Erue me de inimicis meis Deus meus
et a resistentibus mihi protege me
3 libera me ab operariis iniquitatis
et a viris sanguinum salva me
4 quia ecce insidiati sunt animae meae
congregantur adversum me fortissimi
5 absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine
non egi inique et illi currunt et praeparantur
6 surge ex adverso pro me et respice
et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel
evigila ut visites omnes gentes
non miserearis universis qui operantur iniquitatem
    SEMPER
7 revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
8 ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
9 tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
10 fortitudinem meam ad te servabo
quoniam tu Deus elevator meus
11 Dei mei misericordia praeveniet me
12 Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis
ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei
disperge eos in fortitudine tua
et destrue eos protector noster Domine
13 in peccato oris sui in sermone labiorum suorum
et capiantur in superbia sua
maledictionem et mendacium narrantes
14 consume in furore consume ut non subsistant
et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae
    SEMPER
15 et convertantur ad vesperam et latrent ut canis
et circumeant civitatem
16 ipsi vagabuntur ut comedant
et cum saturati non fuerint murmurabunt
17 ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam
quoniam factus es fortitudo mea
et refugium in die tribulationis meae
18 tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus
fortitudo mea Deus misericordia mea.

LIX. 1 VICTORI PRO LILIIS TESTIMONIUM HUMILIS ET PERFECTI DAVID AD DOCENDUM 2 QUANDO PUGNAVIT ADVERSUM SYRIAM MESOPOTAMIAE ET ADVERSUM SYRIAM SUBA ET REVERSUS EST IOAB ET PERCUSSIT EDOM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILIA
3 Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos
4 commovisti terram et disrupisti eam
sana contritiones eius quoniam commota est
5 ostendisti populo tuo duritiam
potasti nos vino consopiente
6 dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus
    SEMPER
ut liberentur amici tui
7 salva dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sanctuario suo laetabor
dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar
9 meus est Galaad et meus Manasse
et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus
10 Moab olla lavacri mei
super Idumeam incedam calciamento meo
mihi Palestina foederata est
11 quis deducet me ad civitatem munitam
quis deducet me usque ad Idumeam
12 nonne tu Deus qui proiecisti nos
et non egredieris Deus in exercitibus nostris
13 da nobis auxilium in tribulatione
vana est enim salus ab homine
14 in Deo faciemus virtutem
et ipse conculcabit tribulantes nos.

LX. 1 VICTORI IN PSALMIS DAVID
2 Exaudi Deus laudationem meam
intende orationi meae
3 de novissimo terrae ad te clamabo
cum triste fuerit cor meum
cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus
4 fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici
5 habitabo in tabernaculo tuo iugiter
sperabo in protectione alarum tuarum
    SEMPER
6 tu enim Deus exaudisti orationem meam
dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
7 dies super dies regis adicies annos eius
donec est generatio et generatio
8 sedebit semper ante faciem Dei
misericordia et veritas servabunt eum
9 sic canam nomini tuo iugiter
reddens vota mea per singulos dies.

LXI. 1 VICTORI PER IDITHUN CANTICUM DAVID
2 Attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
3 attamen ipse est scutum meum et salus mea
fortitudo mea non commovebor amplius
4 usquequo insidiamini contra virum
interficitis omnes
quasi murus inclinus et maceria corruens
5 partem enim eius cogitaverunt expellere
placuerunt sibi in mendacio
ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt
    SEMPER
6 verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
7 ipse est fortitudo mea et salus mea
susceptor meus non timebo
8 in Deo salutare meum et gloria mea
robur fortitudinis meae salus mea in Deo
9 sperate in eo omni tempore populi
effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est
    SEMPER
10 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis
fraudulenter agunt simul
11 nolite confidere in calumnia
et in rapina ne frustremini
divitiae si fluxerint ne adponatis cor
12 unum locutus est Deus duo haec audivi
quia imperium Dei est
13 et tibi Domine misericordia
quia tu reddes unicuique secundum opus suum.

LXII. 1 CANTICUM DAVID CUM ESSET IN DESERTO IUDA
2 Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te
sitivit te anima mea desideravit te caro mea
3 in terra invia et conficiente ac sine aqua
sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam
4 melior est enim misericordia tua quam vitae
labia mea laudabunt te
5 sic benedicam tibi in vita mea
in nomine tuo levabo manus meas
6 quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea
et labiis laudantibus canet os meum
7 recordans tui in cubili meo
per singulas vigilias meditabor tibi
8 quia fuisti auxilium meum
in umbra alarum tuarum laudabo
9 adhesit anima mea post te
me suscepit dextera tua
10 ipsi vero interficere quaerunt animam meam
ingrediantur in extrema terrae
11 congregentur in manus gladii pars vulpium erunt
12 rex autem laetabitur in Deo
laudabitur omnis qui iurat in eo
quia obstruetur os loquentium mendacium.

LXIII. 1 VICTORI CANTICUM DAVID
2 Audi Deus vocem meam loquentis
a timore inimici serva vitam meam
3 absconde me a consilio malignorum
a tumultu operantium iniquitatem
4 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam
tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
5 ut sagittarent in absconditis simplicem
6 subito sagittabunt eum et non timebunt
confortaverunt sibi sermonem pessimum
narraverunt ut absconderent laqueos
dixerunt quis videbit nos
7 scrutati sunt iniquitates
defecerunt scrutantes scrutinio
cogitationibus singulorum et corde profundo
8 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino
inferentur plagae eorum
9 et corruent in semet ipsos linguis suis
fugient omnes qui viderint eos
10 et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei
et opera eius intellegent
11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo
et exultabunt omnes recti corde.

LXIIII. 1 VICTORI CARMEN DAVID CANTICI
2 Tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
3 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat
4 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me
sceleribus nostris tu propitiaberis
5 beatus quem elegeris et susceperis
habitabit enim in atriis tuis
replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui
6 terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster
confidentia omnium finium terrae et maris longinqui
7 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine
8 conpescens sonitum maris
fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium
9 et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis
egressus matutinos et vespere laudantes facies
10 visita terram et inriga eam ubertate dita eam
rivus Dei plenus aqua
praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam
11 sulcos eius inebria multiplica fruges eius
pluviis inriga eam et germini eius benedic
12 volvetur annus in bonitate tua
et vestigia tua rorabunt pinguidine
13 pinguescent pascua deserti
et exultatione colles accingentur
14 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento
coaequabuntur et canent.

LXV. 1 VICTORI CANTICUM PSALMI
Iubilate Deo omnis terra 2 cantate gloriam nomini eius
date gloriam laudi eius
3 dicite Deo quam terribile opus tuum
in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
4 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo
    SEMPER
5 venite et videte opera Dei
terribilia consilia super filiis hominum
6 convertit mare in aridam
in flumine pertransibunt pede
ibi laetabimur in eo
7 qui dominatur in fortitudine sua saeculo
oculi eius gentes aspiciunt
qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis
    SEMPER
8 benedicite populi Deo nostro
et auditam facite vocem laudis eius
9 qui posuit animam nostram in vitam
et non dedit in commotione pedes nostros
10 probasti enim nos Deus
igne nos conflasti sicut conflatur argentum
11 introduxisti nos in obsidione
posuisti stridorem in dorso nostro
12 inposuisti homines super caput nostrum
transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
13 ingrediar domum tuam in holocaustis
reddam tibi vota mea 14 quae promiserunt tibi labia mea
et locutum est os meum cum tribularer
15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum
faciam boves cum hircis
    SEMPER
16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum
quanta fecerit animae meae
17 ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
18 iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
19 ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
20 benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me.

LXVI. 1 VICTORI IN PSALMIS CANTICUM CARMINIS
2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis
inlustret faciem suam super nos
    SEMPER
3 ut nota fiat in terra via tua
in universis gentibus salus tua
4 confiteantur tibi populi Deus
confiteantur tibi populi omnes
5 laetentur et laudent gentes
quoniam iudicas populos in aequitate
et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus
6 confiteantur tibi populi Deus
confiteantur tibi populi omnes
7 terra dedit germen suum
benedicat nobis Deus Deus noster
8 benedicat nobis Deus
et timeant eum omnes fines terrae.

LXVII. 1 VICTORI DAVID PSALMUS CANTICI
2 Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius
et fugiant qui oderunt eum a facie eius
3 sicut deficit fumus deficiant
sicut tabescit cera a facie ignis
pereant impii a facie Dei
4 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia
5 cantate Deo canite nomini eius
praeparate viam ascendenti per deserta
in Domino nomen eius et exultate coram eo
6 patri pupillorum et defensori viduarum
Deus in habitaculo sancto suo
7 Deus habitare facit solitarios in domo
educit vinctos in fortitudine
increduli autem habitaverunt in siccitatibus
8 Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum
    SEMPER
9 terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus
hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel
10 pluviam voluntariam elevasti Deus
hereditatem tuam laborantem tu confortasti
11 animalia tua habitaverunt in ea
praeparasti in bonitate tua pauperi Deus
12 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae
13 reges exercituum foederabuntur
foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia
14 si dormieritis inter medios terminos
pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri
15 cum divideret Robustissimus reges in ea
nive dealbata est in Selmon
16 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis
17 quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo
siquidem Dominus habitabit semper
18 currus Dei innumerabilis
milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto
19 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus
insuper et non credentes habitare Dominum Deum
20 benedictus Dominus per singulos dies
portabit nos Deus salutis nostrae
    SEMPER
21 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus
22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum
verticem crinis ambulantis in delictis suis
23 dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris
24 ut calcet pes tuus in sanguine
lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso
25 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto
26 praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant
in medio puellarum tympanistriarum
27 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel
28 ibi Beniamin parvulus continens eos
principes Iuda in purpura sua
principes Zabulon principes Nepthali
29 praecepit Deus tuus de fortitudine tua
conforta Deus hoc quod operatus es nobis
30 de templo tuo quod est in Hierusalem
tibi offerent reges munera
31 increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum
calcitrantium contra rotas argenteas
disperge populos qui bella volunt
32 offerant velociter ex Aegypto
Aethiopia festinet dare manus Deo
33 regna terrae cantate Deo canite Domino
    SEMPER
34 qui ascendit super caelum caeli a principio
ecce dabit voci suae vocem fortitudinis
35 date gloriam Deo
super Israhel magnificentia eius
et fortitudo eius in caelis
36 terribilis Deus de sanctuario suo
Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus.

LXVIII. 1 VICTORI PRO LILIIS DAVID
2 Salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam
3 infixus sum in limo profundi et non possum consistere
veni in profundum aquarum et flumen operuit me
4 laboravi clamans exasperatum est guttur meum
defecerunt oculi mei expectantes Deum meum
5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis
confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste
quae non rapueram tunc reddebam
6 Deus tu scis stultitiam meam
et peccata mea a te non sunt abscondita
7 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum
non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel
8 quia propter te portavi obprobrium
operuit confusio faciem meam
9 alienus factus sum fratribus meis
et peregrinus filiis matris meae
10 quia zelus domus tuae comedit me
et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me
11 et flevi in ieiunio animam meam
et factum est in obprobria mihi
12 et posui vestimentum meum saccum
et factus sum eis in parabulam
13 contra me loquebantur qui sedebant in porta
et cantabant bibentes vinum
14 mea autem oratio ad te Domine
tempus reconciliationis est
Deus in multitudine misericordiae tuae
exaudi me in veritate salutaris tui
15 erue me de luto ut non infigar
libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis
16 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum
et non coronet super me puteus os suum
17 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua
secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me
18 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo
quoniam tribulor cito exaudi me
19 accede ad animam meam redime eam
propter inimicos meos libera me
20 tu scis obprobrium meum
et confusionem meam et ignominiam meam
21 coram te sunt omnes hostes mei
obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum
et expectavi qui contristaretur et non fuit
et qui consolaretur et non inveni
22 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto
23 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum
24 contenebrentur oculi eorum ne videant
et dorsum eorum semper incurva
25 effunde super eos indignationem tuam
et ira furoris tui conprehendat eos
26 fiat commoratio eorum deserta
in tabernaculis eorum non sit qui habitet
27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt
et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant
28 da iniquitatem super iniquitatem eorum
et non veniant in iustitia tua
29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
30 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me
31 laudabo nomen Dei in cantico
et magnificabo eum in confessione
32 et placebit Domino super vitulum novellum
cornua efferentem et ungulas
33 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit
35 laudent eum caeli et terra
maria et omne quod movetur in eis
36 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda
et habitabunt ibi et possidebunt eam
37 et semen servorum eius possidebit eam
et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea.

LXIX. 1 VICTORI DAVID AD RECORDANDUM
2 Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina
3 confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam
4 convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi
revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va
5 gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te
et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum
6 ego autem egenus et pauper Deus festina pro me
auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris.

LXX. 1 In te Domine speravi ne confundar in aeternum
2 iustitia tua erue me et libera
inclina ad me aurem tuam et salva me
3 esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter
praecepisti ut salvares me
quia petra mea et fortitudo mea es tu
4 Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis
5 quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea
6 a te sustentatus sum ex utero
de ventre matris meae tu es protector meus
in te laus mea semper
7 quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima
8 impleatur os meum laude tua
tota die magnitudine tua
9 ne proicias me in tempore senectutis
cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me
10 quia dixerunt inimici mei mihi
et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter
11 dicentes Deus dereliquit eum
persequimini et conprehendite eum
quia non est qui eruat
12 Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina
13 confundantur et consumantur adversarii animae meae
operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi
14 ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas
15 os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum
quia non cognovi litteraturas
16 ingrediar in fortitudine Domini Dei
recordabor iustitiae tuae solius
17 Deus docuisti me ab adulescentia mea
et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua
18 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me
donec adnuntiem brachium tuum generationi
cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas
19 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum
quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi
20 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones
conversus vivificabis nos
et de abyssis terrae rursum educes nos
21 multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me
22 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus
cantabo tibi in cithara Sancte Israhel
23 laudabunt labia mea cum cantavero tibi
et anima mea quam redemisti
24 insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam
quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi.

LXXI. 1 SALOMONIS
2 Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis
iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
3 adsument montes pacem populo et colles iustitiam
4 iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis
et confringet calumniatorem
5 et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum
6 descendet ut pluvia super vellus
ut stillae inrorantes terram
7 germinabit in diebus eius iustitia
et multitudo pacis donec non sit luna
8 et dominabitur a mari usque ad mare
et a flumine usque ad terminos terrae
9 ante eum procident Aethiopes
et inimici eius pulverem lingent
10 reges Tharsis et insulae munera offerent
reges Arabiae et Saba tributum conferent
11 et adorabunt eum omnes reges
universae nationes servient ei
12 quia eruet pauperem a potente
et inopem cui non est adiutor
13 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit
14 ab usura et iniquitate redimet animam eorum
et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius
15 et vivet et dabitur ei de auro Saba
et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei
16 erit memorabile triticum in terra in capite montium
elevabitur sicut Libani fructus eius
et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17 erit nomen eius in aeternum
ultra solem perseverabit nomen eius
et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum
18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
19 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum
et implebitur gloria eius universa terra amen amen
20 CONPLETAE SUNT ORATIONES DAVID FILII IESSE.

LXXII. 1 CANTICUM ASAPH
Attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde
2 mei autem paene vacillaverunt pedes
paene effusi sunt gressus mei
3 quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
4 quod non recogitaverint de morte sua
et firma sint vestibula eorum
5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6 ideo nutriti sunt ad superbiam
circumdederunt iniquitatem sibi
7 processerunt a pinguidine oculi eorum
transierunt cogitationes cordis
8 inriserunt et locuti sunt in malitia
calumniam de excelso loquentes
9 posuerunt in caelo os suum
et lingua eorum deambulavit in terra
10 propterea convertetur populus eius hic
et quis plenus invenietur in eis
11 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
12 ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
13 ergone frustra mundavi cor meum
et lavi in innocentia manus meas
14 et fui flagellatus tota die
et increpatio mea in matutinis
15 dixi si narravero sic
ecce generationem filiorum tuorum reliqui
16 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
17 donec veniam ad sanctuaria Dei
intellegam in novissimo eorum
18 verumtamen in lubrico posuisti eos
deiecisti eos ad interitum
19 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
20 quasi somnium evigilantis
Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
21 quia contractum est cor meum
et lumbi mei velut ignis fumigans
22 et ego insipiens et nescius
23 quasi iumentum factus sum apud te
et eram semper tecum
24 et tenebas manum dexteram meam
in consilium tuum deduces me
et postea in gloria suscipies me
25 quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
26 consumpta est caro mea et cor meum
robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
27 quia ecce qui elongant se a te peribunt
perdidisti omnem fornicantem a te
28 mihi autem adpropinquare Deo bonum est
posui in Domino Deo spem meam
ut narrem omnes adnuntiationes tuas.

LXXIII. 1 ERUDITIONIS ASAPH
Ut quid Deus reppulisti in finem
fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
2 recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio
et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
3 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem
omnia mala egit inimicus in sanctuario
4 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui
posuerunt signa sua in tropeum
5 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
6 et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
7 miserunt ignem in sanctuarium tuum
in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
8 dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul
incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
9 signa nostra non vidimus non est ultra propheta
et non est nobiscum qui sciat usquequo
10 usquequo Deus exprobrabit adversarius
blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
11 quare convertis manum tuam
et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
12 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
13 tu dissipasti in fortitudine tua mare
contrivisti capita draconum in aquis
14 tu confregisti capita Leviathan
dedisti eum in escam populo Aethiopum
15 tu disrupisti fontem et torrentem
tu exsiccasti flumina fortia
16 tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
17 tu statuisti omnes terminos terrae
aestatem et hiemem tu plasmasti
18 memento huius inimicus exprobravit Domino
et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
19 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua
vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
20 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
21 ne revertatur confractus et confusus
egenus et pauper laudabunt nomen tuum
22 surge Deus iudica causam tuam
memento obprobrii tui ab insipiente tota die
23 ne obliviscaris vocis hostium tuorum
sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter.

LXXIIII. 1 VICTORI UT NON DISPERDAS PSALMUS ASAPH CANTICI
2 Confitebimur tibi Deus confitebimur
et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4 dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis
ego adpendi columnas eius
    SEMPER
5 dixi inique agentibus nolite inique agere
et impiis nolite exaltare cornu
6 nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
7 quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
8 sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
9 quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo
verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
10 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
11 et omnia cornua impiorum confringam
exaltabuntur cornua iusti.

LXXV. 1 VICTORI IN PSALMIS CANTICUM ASAPH CARMINIS
2 Cognoscetur in Iudaea Deus
in Israhel magnum nomen eius
3 et erit in Salem tabernaculum eius
et habitatio eius in Sion
4 ibi confringet volatilia arcus
scutum et gladium et bellum
    SEMPER
5 lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis
6 spoliati sunt superbi corde
dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas
7 ab increpatione tua Deus Iacob
consopitus est et currus et equus
8 tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua
9 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit
10 cum surrexerit ad iudicandum Deus
ut salvos faciat omnes mites terrae
    SEMPER
11 quia ira hominis confitebitur tibi
reliquiis irae accingeris
12 vovete et reddite Domino Deo vestro
omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili
13 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae.

LXXVI. 1 VICTORI PER IDITHUN PSALMUS ASAPH
2 Voce mea ad Dominum clamavi
voce mea ad Dominum et exaudivit me
3 in die tribulationis meae Dominum requisivi
manus mea nocte extenditur et non quiescit
noluit consolari anima mea
4 recordans Dei conturbabar
loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus
    SEMPER
5 prohibebam suspectum oculorum meorum
stupebam et non loquebar
6 recogitabam dies antiquos annos pristinos
7 recordabar psalmorum meorum
in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum
8 ergone in aeternum proiciet Dominus
et non repropitiabitur ultra
9 ergone conplebit usque in finem misericordiam suam
consummabit verbum de generatione et generatione
10 numquid oblitus est misereri Deus
aut conplebit in furore misericordias suas
    SEMPER
11 et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi
12 recordabor cogitationum Domini
reminiscens antiqua mirabilia tua
13 et meditabor in omni opere tuo
et adinventiones tuas loquar
14 Deus in sanctuario via tua
quis deus magnus ut Deus
15 tu es Deus faciens mirabilia
ostendens in populis potentiam tuam
16 redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph
    SEMPER
17 videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt
et commotae sunt abyssi
18 excusserunt aquas nubila
vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant
19 vox tonitrui tui in rota
apparuerunt fulgora tua orbi
concussa est et commota est terra
20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis
et vestigia tua non sunt agnita
21 deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron.

LXXVII. 1 ERUDITIONIS ASAPH
Ausculta populus meus legem meam
inclinate aurem vestram ad verba oris mei
2 aperiam in parabula os meum
loquar enigmata antiqua
3 quae audivimus et cognovimus
et patres nostri narraverunt nobis
4 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti
narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
5 statuit contestationem Iacob
et legem posuit in Israhel
quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
6 ut cognosceret generatio subsequens
filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
7 ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscantur cogitationum eius
et mandata eius custodiant
8 ut non sint sicut patres eorum
generatio declinans et provocans
generatio quae non praeparavit cor suum
et non credidit Deo spiritus eius
9 filii Efraim intendentes et mittentes arcum
terga verterunt in die belli
10 non custodierunt pactum Dei sui
et in lege eius noluerunt ingredi
11 et obliti sunt commutationum eius
et mirabilium eius quae ostendit eis
12 coram patribus eorum fecit mirabilia
in terra Aegypto in regione Taneos
13 divisit mare et transduxit eos
et stare fecit aquas quasi acervum
14 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
15 scidit petram in deserto
et potum dedit quasi de abyssis magnis
16 et eduxit rivos de petra
et elicuit quasi flumina aquas
17 et addiderunt ultra peccare ei
ut provocarent Excelsum in invio
18 et temptaverunt Deum in cordibus suis
petentes cibum animae suae
19 et loquentes contra Deum dicebant
numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
20 ecce percussit petram et fluxerunt aquae
et torrentes inundaverunt
numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
21 ideo audivit Dominus et non distulit
et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
22 quia non crediderunt Deo
nec habuerunt fiduciam in salutari eius
23 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
24 et pluit super eos man ut comederent
et triticum caeli dedit eis
25 panem fortium comedit vir
cibaria misit eis in saturitatem
26 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
27 et pluit super eos quasi pulverem carnes
et quasi harenam maris volatilia pinnata
28 et ceciderunt in medio castrorum eius
in circuitu tabernaculorum eius
29 et comederunt et saturati sunt nimis
et desiderium eorum adtulit eis
30 non indiguerunt de cupiditate sua
cum adhuc cibus esset in ore eorum
31 furor ergo Dei ascendit super eos
et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
32 in omnibus his peccaverunt ultra
et non crediderunt mirabilibus eius
33 et consumpsit in vanitate dies eorum
et annos eorum velociter
34 si occidebat eos tunc requirebant eum
et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
35 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum
et Deus excelsus redemptor eorum
36 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37 cor autem eorum non erat firmum cum eo
nec permanserunt in pacto eius
38 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet
multumque avertit iram suam
et non suscitavit totum furorem suum
39 sed recordatus est quia caro essent
spiritus vadens et non revertens
40 quotiens provocaverunt eum in deserto
adflixerunt eum in solitudine
41 et conversi sunt et temptaverunt Deum
et Sanctum Israhel concitaverunt
42 non sunt recordati manus eius
diei qua redemit eos a tribulante
43 qui fecit in Aegypto signa sua
et ostenta sua in regione Taneos
44 qui convertit in sanguine fluvios eorum
et rivos eorum ut non biberent
45 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos
et ranas ut disperderent eos
46 qui dedit brucho germen eorum
et laborem eorum lucustae
47 qui occidit in grandine vineas eorum
et sycomoros eorum in frigore
48 qui tradidit grandini pascua eorum
et iumenta eorum volucribus
49 qui misit in eos iram furoris sui
indignationem et comminationem et angustiam
inmissionem angelorum malorum
50 munivit semitam furori suo
non pepercit morti animae eorum
et animantia eorum pesti tradidit
51 et percussit omne primogenitum in Aegypto
principium partus in tabernaculis Cham
52 et tulit veluti oves populum suum
et minavit eos sicut gregem in deserto
53 et duxit eos cum fiducia et absque timore
inimicos autem eorum operuit mare
54 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum
montem istum quem possedit dextera eius
et eiecit a facie eorum gentes
et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
55 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum
et testimonia eius non custodierunt
57 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum
incurvati sunt quasi arcus inutilis
58 et provocaverunt eum in excelsis suis
et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
59 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
60 et reliquit tabernaculum Selo
tentorium quod conlocavit inter homines
61 tradidit in captivitatem gloriam suam
et decorem suum in manu hostis
62 et conclusit in gladio populum suum
et in hereditate sua non distulit
63 iuvenes eius devoravit ignis
et virgines eius nemo luxit
64 sacerdotes eius gladio ceciderunt
et viduae eius non sunt fletae
65 et evigilavit quasi dormiens Dominus
quasi fortis post crapulam vini
66 et percussit hostes suos retrorsum
obprobrium sempiternum dedit eos
67 et proiecit tabernaculum Ioseph
et tribum Efraim non elegit
68 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum
quasi terram fundavit illud in saeculum
70 et elegit David servum suum
et tulit eum de gregibus ovium
sequentem fetas adduxit eum 71 ut pasceret Iacob populum eius
et Israhel hereditatem eius
72 qui pavit eos in simplicitate cordis sui
et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit.

LXXVIII. 1 CANTICUM ASAPH
Deus venerunt gentes in hereditatem tuam
polluerunt templum sanctum tuum
posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
2 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3 effuderunt sanguinem eorum quasi aquam
in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4 facti sumus obprobrium vicinis nostris
subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt
5 usquequo Domine irasceris in finem
ardebit quasi ignis zelus tuus
6 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te
et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
7 quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
8 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum
cito occupent nos misericordiae tuae
quia adtenuati sumus nimis
9 auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui
et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum
10 quare dicunt gentes ubi est Deus eorum
nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est
11 ingrediatur coram te gemitus vinctorum
in magnitudine brachii tui relinque filios interitus
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum
obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
13 nos enim populus tuus et grex pascuae tuae
confitebimur tibi in sempiternum
in generatione et generatione narrabimus laudes tuas.

LXXIX. 1 VICTORI PRO LILIIS TESTIMONII ASAPH CANTICUM
2 Qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph
qui sedes super cherubin ostendere
3 ante Efraim et Beniamin et Manasse
suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos
4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
5 Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui
6 cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter
7 posuisti nos contentionem vicinis nostris
et inimici nostri subsannaverunt nos
8 Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus
9 vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam
10 praeparasti ante faciem eius
et stabilisti radices eius et implevit terram
11 operti sunt montes umbra eius
et ramis illius cedri Dei
12 expandit comas suas usque ad mare
et usque ad Flumen germina sua
13 quare dissipasti maceriam eius
et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam
14 vastavit eam aper de silva
et omnes bestiae agri depastae sunt eam
15 Deus exercituum revertere obsecro
respice de caelo et vide et visita vineam hanc
16 et radicem quam plantavit dextera tua
et filium quem confirmasti tibi
17 succensam igni et deramatam
ab increpatione faciei tuae pereant
18 fiat manus tua super virum dexterae tuae
et super filium hominis quem confirmasti tibi
19 et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur
20 Domine Deus exercituum converte nos
et ostende faciem tuam et salvi erimus.

LXXX. 1 VICTORI IN TORCULARIBUS ASAPH
2 Laudate Deum fortitudinem nostram
iubilate Deo Iacob
3 adsumite carmen et date tympanum
citharam decoram cum psalterio
4 clangite in neomenia bucina
et in medio mense die sollemnitatis nostrae
5 quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob
6 testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti
labium quod nesciebam audivi
7 amovi ab onere umerum eius
manus eius a cofino recesserunt
8 in tribulatione invocasti et erui te
exaudivi te in abscondito tonitrui
probavi te super aquam Contradictionis
    SEMPER
9 audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me
10 non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum
11 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti
dilata os tuum et implebo illud
12 et non audivit populus meus vocem meam
et Israhel non credidit mihi
13 et dimisi eum in pravitate cordis sui
ambulabunt in consiliis suis
14 utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset
15 quasi nihilum inimicos eius humiliassem
et super hostes eorum vertissem manum meam
16 qui oderunt Dominum negabunt eum
et erit tempus eorum in saeculo
17 et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos.

LXXXI. 1 CANTICUM ASAPH
Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat
2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis
    SEMPER
3 iudicate pauperi et pupillo
egeno et inopi iuste facite
4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate
5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant
movebuntur omnia fundamenta terrae
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos
7 ergo quasi Adam moriemini
et quasi unus de principibus cadetis
8 surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes.

LXXXII. 1 CANTICUM PSALMI ASAPH
2 Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
3 quia ecce inimici tui tumultuati sunt
et qui oderunt te levaverunt caput
4 contra populum tuum nequiter tractaverunt
et inierunt consilium adversum arcanum tuum
5 dixerunt venite et conteramus eos de gente
et non sit memoria nominis Israhel ultra
6 quoniam tractaverunt pariter
contra te foedus pepigerunt
7 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum
Moab et Aggareni 8 Gebal et Ammon et Amalech
Palestina cum habitatoribus Tyri
9 sed et Assur venit cum eis
facti sunt brachium filiorum Loth
    SEMPER
10 fac illis sicut Madian et Sisarae
sicut Iabin in torrente Cison
11 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
12 pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
13 qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
14 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
15 quomodo ignis conburit silvam
et sicut flamma devorat montes
16 sic persequere eos in tempestate tua
et in turbine tuo conturba eos
17 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18 confundantur et conturbentur usque in saeculum
et erubescant et pereant
19 et sciant quia nomen tuum est Dominus
solus tu Excelsus super omnem terram.

LXXXIII. 1 VICTORI PRO TORCULARI FILIORUM CORE CANTICUM
2 Quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
3 desiderat et defecit anima mea in atria Domini
cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
4 siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos
altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
5 beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te
    SEMPER
6 beatus homo cuius fortitudo est in te
semitae in corde eius
7 transeuntes in valle fletus
fontem ponent eam
8 benedictione quoque amicietur doctor
ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
9 Domine Deus exercituum exaudi orationem meam
ausculta Deus Iacob
    SEMPER
10 clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
11 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia
elegi abiectus esse in domo Dei mei
magis quam habitare in tabernaculis impietatis
12 quia sol et scutum Dominus Deus
gratiam et gloriam dabit Dominus
13 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione
Domine exercituum beatus homo qui confidet in te.

LXXXIIII. 1 VICTORI FILIORUM CORE CANTICUM
2 Placatus es Domine terrae tuae
reduxisti captivitatem Iacob
3 dimisisti iniquitatem populo tuo
operuisti omnes iniquitates eorum
    SEMPER
4 continuisti omnem indignationem tuam
conversus es ab ira furoris tui
5 converte nos Deus Iesus noster
et solve iram tuam adversum nos
6 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem
7 nonne tu revertens vivificabis nos
et populus tuus laetabitur in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam
et salutare tuum da nobis
9 audiam quid loquatur Dominus Deus
loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos
ut non convertantur ad stultitiam
10 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius
ut habitet gloria in terra nostra
11 misericordia et veritas occurrerunt
iustitia et pax deosculatae sunt
12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit
13 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum
14 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos.

LXXXV. 1 ORATIO DAVID
Inclina Domine aurem tuam exaudi me
quia egenus et pauper ego sum
2 custodi animam meam quia sanctus sum
salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te
3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4 laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo
5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis
et multus misericordia omnibus qui invocant te
6 exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum
7 in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me
8 non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua
9 omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine
et glorificabunt nomen tuum
10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus
11 doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua
unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum
12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo
et glorificabo nomen tuum in sempiternum
13 quia misericordia tua magna super me
et eruisti animam meam de inferno extremo
14 Deus superbi surrexerunt adversus me
et coetus robustorum quaesivit animam meam
et non posuerunt te in conspectu suo
15 tu autem Domine Deus misericors et clemens
patiens et multae misericordiae et verus
16 respice ad me et miserere mei
da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae
17 fac mecum signum in bonitate
et videant qui oderunt me et confundantur
quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me.

LXXXVI. 1 FILIORUM CORE PSALMUS CANTICI Fundamentum eius in montibus sanctuarii
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei
    SEMPER
4 commemorabo superbiae et Babylonis scientes me
ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi
5 ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea
et ipse fundavit eam Excelsus
6 Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea
    SEMPER
7 et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te.

LXXXVII. 1 CANTICUM CARMINIS FILIORUM CORE VICTORI PER CHORUM AD PRAECINENDUM ERUDITIONIS EMAN EZRAITAE
2 Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
3 ingrediatur ante te oratio mea
inclina aurem tuam ad laudationem meam
4 quia repleta est malis anima mea
et vita mea ad infernum descendit
5 reputatus sum cum descendentibus lacum
factus sum quasi homo invalidus 6 inter mortuos liber
sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius
et qui a manu tua abscisi sunt
7 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
8 super me confirmatus est furor tuus
et cunctis fluctibus tuis adflixisti me
    SEMPER
9 longe fecisti notos meos a me
posuisti me abominationem eis
clausum et non prodeuntem
10 oculus meus infirmatus est ab adflictione
invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
11 numquid mortuis facies mirabilia
aut gigantes surgent et confitebuntur tibi
    SEMPER
12 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua
et veritas tua in perditione
13 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua
et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
14 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
16 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia
portavi furorem tuum et conturbatus sum
17 per me transierunt irae tuae
terrores tui oppresserunt me
18 circumdederunt me quasi aquae tota die
vallaverunt me pariter
19 longe fecisti a me amicum et sodalem
notos meos abstulisti.

LXXXVIII. 1 ERUDITIONIS AETHAN EZRAITAE
2 Misericordias Domini in aeternum cantabo
in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3 quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur
caelos fundabis et veritas tua in eis
4 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo
5 usque in aeternum stabiliam semen tuum
et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum
    SEMPER
6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine
et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
7 quis enim in nubibus adaequabitur Domino
adsimilabitur Domino de filiis Dei
8 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio
et terribilis in cunctis qui circum eum sunt
9 Domine Deus exercituum quis similis tui
fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo
10 tu dominaris superbiae maris
et elationes gurgitum eius tu conprimis
11 tu confregisti quasi vulneratum superbum
in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos
12 tui sunt caeli et tua est terra
orbem et plenitudinem eius tu fundasti
13 aquilonem et dexteram tu creasti
Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt
14 tuum brachium cum fortitudine
roboretur manus tua exaltetur dextera tua
15 iustitia et iudicium firmamentum throni tui
misericordia et veritas praecedent faciem tuam
16 beatus populus qui novit iubilum
Domine in lumine vultus tui ambulabunt
17 in nomine tuo exultabunt tota die
et in iustitia tua exaltabuntur
18 quia gloria fortitudinis eorum tu es
et in misericordia tua elevabis cornu nostrum
19 quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro
20 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti
posui adiutorium super robustum
exaltavi electum de populo
21 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum
22 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum
23 non decipiet inimicus eum
et filius iniquitatis non adfliget eum
24 sed concidam ante faciem eius hostes illius
et qui eum oderunt percutiam
25 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo
et in nomine meo exaltabitur cornu eius
26 et ponam in mari manum eius
et in fluminibus dexteram eius
27 ipse vocabit me pater meus es tu
Deus meus et fortitudo salutis meae
28 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae
29 in aeternum custodiam ei misericordiam meam
et pactum meum fidele ei erit
30 et ponam perpetuum semen eius
et thronum eius sicut dies caeli
31 si autem dereliquerint filii eius legem meam
et in iudiciis meis non ambulaverint
32 si caerimonias meas profanaverint
et praecepta mea non custodierint
33 visitabo in virga scelera eorum
et in plagis iniquitatem eorum
34 misericordiam autem meam non auferam ab eo
nec mentiar in veritate mea
35 non violabo pactum meum
et quod egressum est de labiis meis non mutabo
36 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar
37 semen eius in sempiternum erit
38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo
sicut luna stabilietur in sempiternum
et testis in caelo fidelis
    SEMPER
39 tu autem reppulisti et proiecisti
iratus es adversum christum tuum
40 adtenuasti pactum servi tui
profanasti in terra diadema eius
41 dissipasti omnes macerias eius
posuisti munitiones eius pavorem
42 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam
factus est obprobrium vicinis suis
43 elevasti dexteram hostium eius
laetificasti omnes inimicos illius
44 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio
45 quiescere fecisti munditiam eius
et thronum illius in terram detraxisti
46 adbreviasti dies adulescentiae eius
operuisti eum ignominia sempiterna
47 usquequo Domine absconderis in finem
succendetur quasi ignis indignatio tua
48 memento mei de profundo
alioquin quare frustra creasti filios hominum
49 quis est vir qui vivat et non videat mortem
salvans animam suam de manu inferi
    SEMPER
50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine
quas iurasti David in veritate tua
51 recordare Domine obprobrii servorum tuorum
quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum
52 quas exprobraverunt inimici tui Domine
quibus exprobraverunt vestigia christi tui
53 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen.

LXXXIX. 1 ORATIO MOSI VIRI DEI
Domine habitaculum tu factus es nobis
in generatione et generatione
2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis
a saeculo et usque in saeculum tu es
3 convertes hominem usque ad contritionem
et dices revertimini filii Adam
4 quia mille anni in oculis tuis
sicut dies hesterna quae pertransiit
et vigilia nocturna
5 percutiente te eos somnium erunt
6 mane quasi herba pertransiens
mane floruit et abiit
ad vesperam conteretur atque siccabitur
7 consumpti enim sumus in furore tuo
et in indignatione tua conturbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras coram te
neglegentias nostras in luce vultus tui
9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo
consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni
si autem multum octoginta anni
et quod amplius est labor et dolor
quoniam transivimus cito et avolavimus
11 quis novit fortitudinem irae tuae
et secundum timorem tuum indignationem tuam
12 ut numerentur dies nostri sic ostende
et veniemus corde sapienti
13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis
14 imple nos matutina misericordia tua
et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
15 laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos
et annis in quibus vidimus mala
16 appareat apud servos tuos opus tuum
et gloria tua super filios eorum
17 et sit decor Domini Dei nostri super nos
et opus manuum nostrarum fac stabile super nos
opus manuum nostrarum confirma.

XC. 1 Qui habitat in abscondito Excelsi
in umbraculo Domini commorabitur
2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea
Deus meus confidam in eum
3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
4 in scapulis suis obumbrabit tibi
et sub alis eius sperabis
5 scutum et protectio veritas eius
non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante per diem
a peste in tenebris ambulante
a morsu insanientis meridie
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis
ad te autem non adpropinquabit
8 verumtamen oculis tuis videbis
et ultionem impiorum cernes
9 tu enim es Domine spes mea
Excelsum posuisti habitaculum tuum
10 non accedet ad te malum
et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13 super aspidem et basiliscum calcabis
conculcabis leonem et draconem
14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum
exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15 invocabit me et exaudiam eum
cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16 longitudine dierum implebo illum
et ostendam ei salutare meum.

XCI. 1 PSALMUS CANTICI IN DIE SABBATI
2 Bonum est confiteri Domino
et psallere nomini tuo Altissime
3 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte
4 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
5 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo
in facturis manuum tuarum laudabo
6 quam magnificata sunt opera tua Domine
satis profundae factae sunt cogitationes tuae
7 vir insipiens non cognoscet
et stultus non intelleget istud
8 germinaverunt impii quasi faenum
et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem
ut contererentur usque in sempiternum
9 tu autem Excelsus in aeternum Domine
10 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt
et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
11 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum
et senecta mea in oleo uberi
12 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi
de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea
13 iustus ut palma florebit
ut cedrus in Libano multiplicabitur
14 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt
15 adhuc fructificabunt in senectute
pingues et frondentes erunt
16 adnuntiantes quia rectus Dominus
fortitudo mea et non est iniquitas in eo.

XCII. 1 Dominus regnavit gloria indutus est
indutus est Dominus fortitudine et accinctus est
insuper adpendit orbem qui non commovebitur
2 firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es
3 levaverunt flumina Domine
levaverunt flumina voces suas
levaverunt flumina gurgites suos
4 a vocibus aquarum multarum
grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus
5 testimonia tua fidelia facta sunt nimis
domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum.

XCIII. 1 Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
2 elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
3 usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
4 fluent loquentes antiquum
garrient omnes qui operantur iniquitatem
5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
6 viduam et advenam interficient et pupillos occident
7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
9 qui plantavit aurem non audiet
aut qui finxit oculum non videbit
10 qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
11 Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
12 beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
13 ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
14 non enim derelinquet Dominus populum suum
et hereditatem suam non deseret
15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium
et sequentur illud omnes recti corde
16 quis stabit pro me adversum malos
quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
17 nisi quia Dominus auxiliator meus
paulo minus habitasset in inferno anima mea
18 si dicebam commotus est pes meus
misericordia tua Domine sustentabat me
19 in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus
consolationes tuae delectabunt animam meam
20 numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
21 copulabuntur adversus animam iusti
et sanguinem innocentem condemnabunt
22 erit autem Dominus mihi in refugium
et Deus meus quasi petra spei meae
23 et restitues super eos iniquitatem suam
et in malitia sua perdes eos
perdet eos Dominus Deus noster.

XCIIII. 1 Venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum
in canticis iubilemus ei
3 quoniam fortis et magnus Dominus
et rex magnus super omnes deos
4 in cuius manu fundamenta terrae
et excelsa montium ipsius sunt
5 cuius est mare ipse enim fecit illud
et siccam manus eius plasmaverunt
6 venite adoremus et curvemur
flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius
8 hodie si vocem eius audieritis
nolite indurare corda vestra 9 sicut in contradictione
sicut in die temptationis in deserto
ubi temptaverunt me patres vestri
probaverunt me et viderunt opus meum
10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa
et dixi populus errans corde est 11 et non cognoscens vias meas
et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam.

XCV. 1 Canite Domino canticum novum
canite Domino omnis terra
2 canite Domino benedicite nomini eius
adnuntiate de die in diem salutare eius
3 narrate in gentibus gloriam eius
in universis populis mirabilia eius
4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
6 gloria et decor ante vultum eius
fortitudo et exultatio in sanctuario eius
7 adferte Domino familiae populorum
adferte Domino gloriam et fortitudinem
8 adferte Domino gloriam nomini eius
levate munera et introite in atria eius
9 adorate Dominum in decore sanctuarii
paveat a facie eius omnis terra
10 dicite in gentibus Dominus regnavit
siquidem adpendit orbem inmobilem
iudicabit populos in aequitate
11 laetamini caeli et exultet terra
tonet mare et plenitudo eius
12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt
tunc laudabunt universa ligna saltus
13 ante faciem Domini quoniam venit
quoniam venit iudicare terram
iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua.

XCVI. 1 Dominus regnavit exultabit terra
laetabuntur insulae multae
2 nubes et caligo in circuitu eius
iustitia et iudicium firmamentum solii eius
3 ignis ante faciem eius ibit
et exuret per circuitum hostes eius
4 apparuerunt fulgora eius orbi
vidit et contremuit terra
5 montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini
a facie dominatoris omnis terrae
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius
et viderunt omnes populi gloriam eius
7 confundantur universi qui serviunt sculptili
qui gloriantur in idolis
adorate eum omnes dii
8 audivit et laetata est Sion
et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine
9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram
vehementer elevatus es super universos deos
10 qui diligitis Dominum odite malum
custodit animas sanctorum suorum
de manu impiorum eruet eos
11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12 laetamini iusti in Domino
et confitemini memoriae sanctae eius.

XCVII. 1 CANTICUM
Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit
salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius
2 notum fecit Dominus salutare suum
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam
3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob
viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
4 iubilate Domino omnis terra
vociferamini et laudate et canite
5 cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis
6 in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino
7 tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius
8 flumina plaudent manu
simul montes laudabunt
9 ante Dominum quia venit iudicare terram
iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus.

XCVIII. 1 Dominus regnavit commoveantur populi
sessor cherubin concutiatur terra
2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos
3 confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque
4 imperium regis iudicium diligit
tu fundasti aequitates
iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5 exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est
6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius
et Samuhel in his qui invocant nomen eius
invocabant Dominum et ipse exaudivit eos
7 in columna nubis loquebatur ad eos
custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis
8 Domine Deus noster tu exaudisti eos
Domine propitius fuisti eis
et ultor super commutationibus eorum
9 exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster.

XCIX. 1 CANTICUM IN GRATIARUM ACTIONE
2 Iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia
ingredimini coram eo in laude
3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus
ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius
4 ingredimini portas eius in gratiarum actione
atria eius in laude
confitemini ei benedicite nomini eius
5 quia bonus Dominus
in sempiternum misericordia eius
et usque ad generationem et generationem fides eius.

C. 1 DAVID CANTICUM
Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2 erudiar in via perfecta quando venies ad me
ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae
3 non ponam coram oculis meis verbum Belial
facientem declinationes odivi nec adhesit mihi
4 cor pravum recedet a me malum nesciam
5 loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam
superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero
6 oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum
ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi
7 non habitabit in medio domus meae faciens dolum
loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum
8 mane perdam omnes impios terrae
ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem.

CI. 1 ORATIO PAUPERIS QUANDO SOLLICITUS FUERIT ET CORAM DOMINO FUDERIT ELOQUIUM SUUM
2 Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3 ne abscondas faciem tuam a me
in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam
in quacumque die invocavero velociter exaudi me
4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei
et ossa mea quasi frixa contabuerunt
5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum
quia oblitus sum comedere panem meum
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 adsimilatus sum pelicano deserti
factus sum quasi bubo solitudinum
8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei
exultantes per me iurabant
10 quia cinerem sicut panem comedi
et potum meum cum fletu miscui
11 a facie indignationis et irae tuae
quia elevasti me et adlisisti me
12 dies mei quasi umbra inclinati sunt
et ego quasi faenum arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes
memoriale tuum in generatione et generatione
14 tu suscitans misereberis Sion
quia tempus est ut miserearis eius
quoniam venit tempus quoniam venit pactum
15 quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
16 et timebunt gentes nomen Domini
et universi reges terrae gloriam tuam
17 quia aedificavit Dominus Sion
apparuit in gloria sua
18 respexit ad orationem vacui
et non dispexit orationem eorum
19 scribatur hoc in generatione novissima
et populus qui creabitur laudabit Dominum
20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo
Dominus de caelo terram contemplatus est
21 ut audiret gemitum vincti
ut solveret filios mortis
22 ut narretur in Sion nomen Domini
et laudatio eius in Hierusalem
23 cum congregati fuerint populi simul
et regna ut serviant Domino
24 adflixit in via fortitudinem meam
adbreviavit dies meos
25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum
in generatione generationum anni tui
26 a principio terram fundasti
et opus manuum tuarum caeli
27 ipsi peribunt tu autem stabis
et omnes quasi vestimentum adterentur
et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
28 tu autem ipse es et anni tui non deficient
29 filii servorum tuorum habitabunt
et semen eorum ante faciem eorum perseverabit.

CII. 1 DAVID
Benedic anima mea Domino
et omnia viscera mea nomini sancto eius
2 benedic anima mea Domino
et noli oblivisci omnium retributionum eius
3 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis
et sanat omnes infirmitates tuas
4 qui redimit de corruptione vitam tuam
et coronat te misericordia et miserationibus
5 qui replet bonis ornamentum tuum
innovabitur sicut aquilae iuventus tua
6 faciens iustitias Dominus
et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
7 notas fecit vias suas Mosi
filiis Israhel cogitationes suas
8 misericors et clemens Dominus
patiens et multae miserationis
9 non in sempiternum iudicabit
neque in aeternum irascetur
10 non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
11 quantum enim excelsius est caelum terra
tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
12 quantum longe est oriens ab occidente
tantum longe fecit a nobis scelera nostra
13 sicut miseretur pater filiorum
misertus est Dominus timentibus se
14 ipse enim novit plasmationem nostram
recordatus est quia pulvis sumus
15 homo quasi herba dies eius
sicut flos agri sic florebit
16 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet
et non cognoscet eum ultra locus eius
17 misericordia autem Domini ab aeterno
et usque in aeternum super timentes eum
et iustitia eius in filios filiorum
18 his qui custodiunt pactum eius
et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
19 Dominus in caelo stabilivit thronum suum
et regnum illius omnium dominatur
20 benedicite Domino angeli eius
fortes robore facientes verbum eius
oboedientes voci sermonis eius
21 benedicite Domino omnes exercitus eius
ministri eius qui facitis placitum illius
22 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius
benedic anima mea Domino.

CIII. 1 Benedic anima mea Domino
Domine Deus meus magnificatus es nimis
gloria et decore indutus es
2 amictus luce quasi vestimento
extendens caelos ut pellem
3 qui tegis aquis cenacula eius
qui ponis nubes currum tuum
qui ambulas super pinnas venti
4 qui facis angelos tuos spiritus
ministros tuos ignem urentem
5 qui fundasti terram super basem suam
non commovebitur in saeculum et in saeculum
6 abysso quasi vestimento operuisti eam
super montes stabunt aquae
7 ab increpatione tua fugient
a voce tonitrui tui formidabunt
8 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis
9 terminum posuisti quem non pertransibunt
nec revertentur ut operiant terram
10 qui emittis fontes in convallibus
ut inter medios montes fluant
11 ut bibant omnia animalia regionum
et reficiat onager sitim suam
12 super ea volucres caeli morabuntur
de medio nemorum dabunt vocem
13 qui inrigas montes de cenaculis tuis
de fructu operum tuorum implebitur terra
14 germinans herbam iumentis
et faenum servituti hominum 15 et vinum laetificat cor hominis
ad exhilarandam faciem oleo
panis autem cor hominis roborat
16 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti
17 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
18 montes excelsi cervis petra refugium ericiis
19 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum
20 posuisti tenebras et facta est nox
in ipsa moventur omnes bestiae silvae
21 leones rugientes ad praedam
et quaerentes a Deo escam sibi
22 oriente sole recedent
et in speluncis suis cubabunt
23 egreditur homo ad opus suum
et ad servitutem suam usque ad vesperam
24 quam multa sunt opera tua Domine
omnia in sapientia fecisti
impleta est terra possessione tua
25 hoc mare magnum et latum manibus
ibi reptilia innumerabilia
animalia parva cum grandibus
26 ibi naves pertranseunt
Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei
27 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo
28 dante te illis colligent
aperiente manum tuam replebuntur bono
29 abscondes vultum tuum et turbabuntur
auferes spiritum eorum et deficient
et in pulverem suum revertentur
30 emittes spiritum tuum et creabuntur
et instaurabis faciem terrae
31 sit gloria Domini in sempiternum
laetabitur Dominus in operibus suis
32 qui respicit terram et tremet
tangit montes et fumabunt
33 cantabo Domino in vita mea
psallam Deo quamdiu sum
34 placeat ei eloquium meum
ego autem laetabor in Domino
35 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint
benedic anima mea Domino.

CIIII. 1 ALLELUIA
Confitemini Domino invocate nomen eius
notas facite populis cogitationes eius
2 canite ei et psallite illi
loquimini in universis mirabilibus eius
3 exultate in nomine sancto eius
laetetur cor quaerentium Dominum
4 quaerite Dominum et virtutem eius
quaerite faciem eius iugiter
5 recordamini mirabilium eius quae fecit
signorum et iudiciorum oris eius
6 semen Abraham servi eius
filii Iacob electi eius
7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
8 recordatus est in aeternum pacti sui
verbi quod praecepit in mille generationes
9 quod pepigit cum Abraham
et iuramenti sui cum Isaac
10 et firmavit illud cum Iacob in lege
cum Israhel pactum sempiternum
11 dicens tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae
12 cum essent viri pauci modici et advenae in ea
13 et transierunt de gente in gentem
de regno ad populum alterum
14 non dimisit hominem ut noceret eis
et corripuit pro eis reges
15 nolite tangere christos meos
et prophetas meos nolite adfligere
16 et vocavit famem super terram
omnem virgam panis contrivit
17 misit ante faciem eorum virum
in servum venundatus est Ioseph
18 adflixerunt in conpede pedes eius
in ferrum venit anima eius
19 usque ad tempus donec veniret sermo eius
eloquium Domini probavit eum
20 misit rex et solvit eum
princeps populorum et dimisit illum
21 posuit eum dominum domus suae
et principem in omni possessione sua
22 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam
et senes eius sapientiam doceret
23 et ingressus est Israhel Aegyptum
et Iacob advena fuit in terra Ham
24 et crescere fecit populum suum nimis
et roboravit eum super hostes eius
25 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius
ut dolose agerent contra servos illius
26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
27 posuit in eis verba signorum suorum
et portentorum in terra Ham
28 misit tenebras et contenebravit
et non fuerunt increduli verbis eius
29 commutavit aquas eorum in sanguinem
et occidit pisces eorum
30 ebullivit terra eorum ranas
in cubiculis regum eorum
31 dixit et venit musca omnimoda
scinifes in universis terminis eorum
32 dedit pluvias eorum grandinem
ignem flammantem in terra eorum
33 et percussit vineam eorum et ficum eorum
et confregit lignum finium eorum
34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
35 et comedit omne faenum terrae eorum
et devoravit fructum terrae eorum
36 et percussit omne primogenitum in terra eorum
primitias universi partus eorum
37 et eduxit eos cum argento et auro
et non erat in tribubus eorum infirmus
38 laetata est Aegyptus cum egrederentur
quoniam inruerat terror eorum super eos
39 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
40 petierunt et adduxit ortygometran
et pane caelesti saturavit eos
41 aperuit petram et fluxerunt aquae
cucurrerunt in aridis flumina
42 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
43 et eduxit populum suum in laetitia
laudantes electos suos
44 et dedit eis terras gentium
et laborem tribuum possederunt
45 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent
    ALLELUIA.

CV. 1 ALLELUIA
Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
2 quis loquetur fortitudines Domini
auditas faciet omnes laudes eius
3 beati qui custodiunt iudicium
et faciunt iustitiam in omni tempore
4 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui
visita me in salutari tuo
5 ut videam bona electorum tuorum
et laeter in laetitia gentis tuae
et exultem cum hereditate tua
6 peccavimus cum patribus nostris
inique fecimus impie egimus
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua
non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae
et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
8 salvavit autem eos propter nomen suum
ut ostenderet fortitudinem suam
9 et comminatus est mari Rubro et aruit
et transduxit eos per abyssos quasi in deserto
10 et salvavit eos de manu odientis
et redemit eos de manu inimici
11 et operuit aqua hostes eorum
unus de ipsis non superfuit
12 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius
13 cito obliti sunt operum illius
nec expectaverunt voluntatem eius
14 et desideraverunt desiderium in deserto
et temptaverunt Deum in solitudine
15 dedit ergo eis petitionem eorum
et misit tenuitatem in animam eorum
16 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17 aperta est terra et devoravit Dathan
et operuit synagogam Abiram
18 et succensus est ignis in synagoga eorum
flamma exusit impios
19 fecerunt vitulum in Horeb
et adoraverunt conflatile
20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum
21 obliti sunt Dei salvatoris sui
qui fecit magnalia in Aegypto
22 mirabilia in terra Ham
terribilia super mare Rubrum
23 dixit ergo ut contereret eos
nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius
ut converteret indignationem eius et non interficeret
24 et dispexerunt terram desiderabilem
nec crediderunt sermoni eius
25 et murmuraverunt in tabernaculis suis
non audierunt vocem Domini
26 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in gentibus
et dispergeret eos in terris
28 et consecrati sunt Beelphegor
et comederunt victimas mortuorum
29 et concitaverunt eum in studiis suis
et percussit eos plaga
30 stetit autem Finees et deiudicavit
et est retenta percussio
31 et reputatum est ei in iustitia
in generatione et generatione usque in aeternum
32 et provocaverunt super aquam Contradictionis
et adflictus est Moses propter eos
33 quia provocaverunt spiritum eius
et praecepit labiis suis
34 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis
35 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum
36 et servierunt sculptilibus eorum
et factum est eis in scandalum
37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus
38 et effuderunt sanguinem innocentem
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum
quos immolaverunt sculptilibus Chanaan
et polluta est terra sanguinibus
39 et coinquinati sunt in operibus suis
et fornicati sunt in studiis suis
40 iratus est itaque furor Domini in populum suum
et abominatus est hereditatem suam
41 et dedit eos in manu gentium
et dominati sunt eorum qui oderant eos
42 et adflixerunt eos inimici sui
et humiliati sunt sub manu eorum
43 multis vicibus liberavit eos
ipsi vero provocabant in consiliis suis
et humiliati sunt propter iniquitates suas
44 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes
45 et recordatus est pacti sui cum eis
et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos
47 salva nos Domine Deus noster
et congrega nos de gentibus
ut confiteamur nomini sancto tuo
et canamus laudantes te
48 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum
et dicet omnis populus amen
    ALLELUIA.

CVI. 1 Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
2 dicant qui redempti sunt a Domino
quos redemit de manu hostis
et de terris congregavit eos
3 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari
4 erraverunt in solitudine in deserta via
civitatem quae habitaretur non reppererunt
5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat
6 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua
de adflictione eorum eripuit eos
7 et duxit illos per viam rectam
ut venirent in civitatem habitabilem
8 confiteantur Domino misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum
9 quia saturavit animam vacuam
et animam esurientem implevit bonis
10 habitantes in tenebris et umbra mortis
alligatos inopia et ferro
11 quia provocaverunt sermones Dei
et consilium Excelsi blasphemaverunt
12 et humiliavit in labore cor eorum
ceciderunt et non erat qui adiuvaret
13 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua
et de angustiis eorum salvavit eos
14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis
et vincula eorum disrupit
15 confiteantur Domino misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum
16 quia contrivit portas aereas
et vectes ferreos confregit
17 stultos propter viam sceleris eorum
et propter iniquitates adflictos
18 omnem cibum abominata est anima eorum
et accesserunt ad portas mortis
19 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua
de angustiis eorum salvavit eos
20 misit verbum suum et sanavit eos
et salvavit de interitu
21 confiteantur Domino misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum
22 et immolent hostias gratiarum
et narrent opera eius in laude
23 qui descendunt in mare navibus
facientes opus in aquis multis
24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25 dixit et surrexit ventus tempestatis
et elevavit gurgites eius
26 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos
anima eorum in adflictione consumitur
27 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius
et universa sapientia eorum absorta est
28 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua
et de angustia educet eos
29 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius
30 laetabuntur quoniam quieverunt
et deducet eos ad portum quem voluerunt
31 confiteantur Domino misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum
32 et exaltent eum in ecclesia populi
et in cathedra seniorum laudent eum
33 ponet flumina in desertum
et fontes aquarum in sitim
34 terram fructiferam in salsuginem
prae malitia habitatorum eius
35 ponet desertum in paludes aquarum
et terram inviam in fontes aquarum
36 et conlocabit ibi esurientes
et fundabunt urbem ad habitandum
37 et serent agros et plantabunt vineas
et facient fruges genimina
38 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis
et pecora eorum non inminuet
39 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris
40 et effundet despectionem super principes
et errare eos faciet in solitudine devia
41 et sublevabit pauperem de inopia
et ponet quasi gregem familias
42 videbunt recti et laetabuntur
et omnis iniquitas contrahet os suum
43 quis sapiens et custodiet haec
et intellegent misericordias Domini.

CVII. 1 CANTICUM PSALMI DAVID
2 Paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea
3 consurge psalterium et cithara
consurgam mane
4 confitebor tibi in populis Domine
et cantabo te in nationibus
5 quoniam magna super caelos misericordia tua
et usque ad aethera veritas tua
6 exaltare super caelos Deus
et super omnem terram gloria tua
7 ut liberentur dilecti tui
salva dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sanctuario suo
gaudebo dividam Sychem
et vallem Socchoth dimetiar
9 meus est Galaad et meus est Manasse
et Efraim hereditas capitis mei
Iuda dux meus 10 Moab lebes pelvis meae
super Idumeam proiciam calciamentum meum
cum Philisthim foederabor
11 quis deducet me in civitatem munitam
quis deducet me usque in Idumeam
12 nonne tu Deus qui proieceras nos
et non exieras Deus in exercitibus nostris
13 da nobis auxilium in tribulatione
vana est enim salus ab homine
14 in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros.

CVIII. 1 PRO VICTORIA DAVID CANTICUM
2 Deus laudabilis mihi ne taceas
quia os impii et os dolosi contra me apertum est
3 locuti sunt de me lingua mendacii
verbis odii circumdederunt me
et expugnaverunt me frustra
4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi
ego autem orabam
5 et posuerunt contra me malum pro bono
et odium pro dilectione mea
6 constitue super eum impium
et Satan astet a dextris eius
7 cum fuerit iudicatus exeat condemnatus
et oratio eius sit in peccatum
8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent
et quaerantur in parietinis suis
11 scrutetur exactor universa quae habet
et diripiant alieni laborem eius
12 non sit qui eius misereatur
nec qui clemens sit in pupillos eius
13 fiat novissimum eius interitus
in generatione altera deleatur nomen eius
14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum
et iniquitas matris eius ne deleatur
15 sit contra Dominum semper
et intereat de terra memoria eorum
16 eo quod non est recordatus facere misericordiam
17 et persecutus est virum inopem et pauperem
et conpunctum corde ut interficeret
18 et dilexit maledictionem quae veniet ei
et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo
et indutus est maledictione quasi vestimento suo
et ingredietur quasi aqua in viscera eius
et quasi oleum in ossa eius
19 sit ei quasi pallium quo circumdatur
et quasi cingulum quo semper accingitur
20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino
et qui loquuntur malum contra animam meam
21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum
quoniam bona est misericordia tua libera me
22 quoniam egenus et pauper sum
et cor meum vulneratum est intrinsecus
23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
24 genua mea vacillaverunt a ieiunio
et caro mea mutata est absque oleo
25 et ego factus sum obprobrium eis
videntes me moverunt caput suum
26 adiuva me Domine Deus meus
salva me secundum misericordiam tuam
27 et sciant quoniam manus tua haec
tu Domine fecisti eam
28 maledicent illi et tu benedices
restiterunt et confundentur
servus autem tuus laetabitur
29 induantur adversarii mei confusione
et operiantur quasi indumento confusione sua
30 confitebor Domino vehementer in ore meo
et in medio populorum laudabo eum
31 quoniam stabit a dextris pauperis
ut salvet a iudicibus animam eius.

CIX. 1 DAVID CANTICUM
Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion
dominare in medio inimicorum tuorum
3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae
in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae
4 iuravit Dominus et non paenitebit eum
tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges
6 iudicabit in gentibus implebit valles
percutiet caput in terra multa
7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput.

CX. 1 ALLELUIA
ALEPH Confitebor Domino in toto corde
BETH in consilio iustorum et congregatione
2 GIMEL magna opera Domini
DELETH exquirenda in cunctis voluntatibus suis
3 HE gloria et decor opus eius
VAV et iustitia eius perseverans semper
4 ZAI memoriam fecit mirabilium suorum
HETH clemens et misericors Dominus
5 TETH escam dedit timentibus se
IOTH memor erit in sempiternum pacti sui
6 CAPH fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo
7 LAMETH ut det eis hereditatem gentium
MEM opus manuum eius veritas et iudicium
8 NUN fidelia omnia praecepta eius
SAMECH firmata in sempiternum iugiter
AIN facta in veritate et aequitate
9 FE redemptionem misit populo suo
SADE mandavit in aeternum pactum suum
COPH sanctum et terribile nomen eius
10 RES principium sapientiae timor Domini
SEN doctrina bona cunctis qui faciunt ea
THAV laus eius perseverans iugiter
    ALLELUIA.

CXI. 1 ALEPH Beatus vir qui timet Dominum
BETH in mandatis eius volet nimis
2 GIMEL potens in terra erit semen eius
DELETH generatio iustorum benedicetur
3 HE substantia et divitiae in domo eius
VAV et iustitia eius perseverans semper
4 ZAI ortum est in tenebris lumen iustis
HETH clemens et misericors et iustus
5 TETH bonus vir clemens et fenerans
IOTH dispensabit verba sua in iudicio
6 CAPH quia in aeternum non commovebitur
7 LAMETH in memoria sempiterna erit iustus
MEM ab auditu malo non timebit
NUN paratum cor eius confidens in Domino
8 SAMECH firmum cor eius non timebit
AIN donec aspiciat hostibus suis
9 PHE dispersit dedit pauperibus
SADE iustitia eius permanet in aeternum
COPH cornu eius exaltabitur in gloria
10 RES impius videbit et irascetur
SEN dentibus suis frendet et tabescet
THAV desiderium impiorum peribit.

CXII. 1 ALLELUIA
Laudate servi Dominum laudate nomen Domini
2 sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum
3 ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini
4 excelsus super omnes gentes Dominus
super caelum gloria eius
5 quis ut Dominus Deus noster
qui in excelsis habitans 6 humilia respicit in caelo et in terra
7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem
8 ut eum sedere faciat cum principibus
cum principibus populi sui
9 qui conlocat sterilem in domo
matrem filiorum laetantem
    ALLELUIA.

CXIII. 1 Cum egrederetur Israhel de Aegypto
domus Iacob de populo barbaro
2 factus est Iudas in sanctificatione eius
Israhel potestas eius
3 mare vidit et fugit
Iordanis conversus est retrorsum
4 montes subsilierunt quasi arietes
colles quasi filii gregis
5 quid tibi est mare quia fugisti
Iordanis quia conversus es retrorsum
6 montes sussultastis quasi arietes
colles quasi filii gregis
7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
8 qui convertit petram in paludes aquarum
silicem in fontes aquarum
9 non nobis Domine non nobis
sed nomini tuo da gloriam
10 propter misericordiam tuam et veritatem tuam
ne dicant gentes ubi est Deus eorum
11 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
12 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
13 os habent et non loquentur
oculos habent et non videbunt
14 aures habent et non audient
nasum habent et non odorabuntur
15 manus habent et non palpabunt
pedes habent et non ambulabunt
nec sonabunt in gutture suo
16 similes illis fiant qui faciunt ea
omnis qui confidit in eis
17 Israhel confidet in Domino
auxiliator et protector eorum est
18 domus Aaron confidet in Domino
auxiliator et protector eorum est
19 timentes Dominum confident in Domino
auxiliator et protector eorum est
20 Dominus recordatus nostri benedicet
benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
21 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
22 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
24 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
25 non mortui laudabunt Dominum
nec omnes qui descendunt in silentium
26 sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum
    ALLELUIA.

CXIIII. 1 Dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
3 circumdederunt me funes mortis
et munitiones inferni invenerunt me
angustiam et dolorem repperi
4 et nomen Domini invocavi
obsecro Domine salva animam meam
5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
6 custodit parvulos Dominus
adtenuatus sum et salvavit me
7 revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
8 quia eruit animam meam de morte
oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
9 deambulabo coram Domino in terris viventium.

CXV. 1 Credidi propter quod locutus sum
ego adflictus sum nimis
2 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
3 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
4 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
5 vota mea Domino reddam coram omni populo eius
6 gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
7 obsecro Domine quia ego servus tuus
ego servus tuus filius ancillae tuae
dissolvisti vincula mea
8 tibi immolabo hostiam laudis
et in nomine Domini invocabo
9 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
10 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
    ALLELUIA.

CXVI. 1 Laudate Dominum omnes gentes
conlaudate eum universi populi
2 quia confortata est super nos misericordia eius
et veritas Domini in aeternum
    ALLELUIA.

CXVII. 1 Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
3 dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine
9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
10 omnes gentes circumdederunt me
et in nomine Domini ultus sum eas
11 circumdederunt me et obsederunt me
sed in nomine Domini ultus sum eas
12 circumdederunt me quasi apes
extinctae sunt quasi ignis spinarum
in nomine Domini quia ultus sum eas
13 inpulsus pellebar ut caderem
et Dominus sustentavit me
14 fortitudo mea et laus mea Dominus
et factus est mihi in salutem
15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
16 dextera Domini fecit fortitudinem
dextera Domini excelsa
dextera Domini fecit fortitudinem
17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
19 aperite mihi portas iustitiae
ingressus eas confitebor Domino
20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22 lapis quem reprobaverunt aedificantes
factus est in caput anguli
23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
24 haec est dies quam fecit Dominus
exultemus et laetemur in ea
25 obsecro Domine salva obsecro
obsecro Domine prosperare obsecro
26 benedictus qui venit in nomine Domini
benediximus vobis de domo Domini
27 Deus Dominus et apparuit nobis
frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
28 Deus meus es tu et confitebor tibi
Deus meus es tu exaltabo te
29 confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius.

CXVIII. 1 ALEPH Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
3 nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4 tu mandasti praecepta tua custodire nimis
5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
7 confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
9 BETH in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
12 benedictus tu Domine doce me praecepta tua
13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
14 in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
17 GIMEL tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
20 desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
21 increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
22 aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
23 etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
24 sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
25 DELETH adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
26 vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
28 destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
29 viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam
31 adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
33 HE ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
34 doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38 suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
40 ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
41 VAV et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
42 et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
44 et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
45 et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
47 et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
48 et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
49 ZAI memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
50 haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
51 superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
52 recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
53 horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
54 carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
55 recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
56 hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
57 HETH pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
58 deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
59 recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
60 festinavi et non neglexi custodire mandata tua
61 funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
62 medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
64 misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
65 TETH benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
66 bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
67 antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
68 bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
71 bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
73 IOTH manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
76 sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
77 veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
78 confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
79 revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
81 CAPH defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
82 consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
83 et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
84 quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
87 paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
89 LAMETH in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
90 in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
93 in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
94 tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
95 me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97 MEM quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi
101 ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
104 praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
105 NUN lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
107 adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
108 voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
109 anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
110 posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
111 hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
112 inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
113 SAMECH tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
114 protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
116 confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
118 abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
119 quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
121 AIN feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
122 sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
124 fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
125 servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
126 tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
129 FE mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
130 ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
131 os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
133 gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
134 redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
135 vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
136 rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
137 SADE iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138 praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
139 consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
140 probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
141 parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
144 iusta testimonia tua semper doce me et vivam
145 COPH clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
146 invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
149 vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
150 adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
152 a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
153 RES vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
154 iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
155 longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
156 misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
157 multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
158 vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
159 vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
161 SEN principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
162 gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
163 mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
164 septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
168 custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
169 THAV ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
170 veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
171 fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
172 loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
173 sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
174 desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus.

CXIX. 1 CANTICUM GRADUUM
Ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me
2 Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa
3 quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam
4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum
5 heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est
habitavi cum tabernaculis Cedar
6 multum peregrinata est anima mea
7 cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia.

CXX. 1 CANTICUM GRADUUM
Levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum
2 auxilium meum a Domino factore caeli et terrae
3 non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te
4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel
5 Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
6 per diem sol non percutiet te neque luna per noctem
7 Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam
8 Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum.

CXXI. 1 CANTICUM GRADUUM DAVID
Laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas
cuius participatio eius simul
4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini
testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi.

CXXII. 1 CANTUUM GRADUUM
Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis
2 ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum
sicut oculi ancillae ad manum dominae suae
sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
3 miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione
4 multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum.

CXXIII. 1 CANTICUM GRADUUM DAVID
Nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel
2 nisi Dominus fuisset in nobis
cum exsurgerent super nos homines
3 forsitan vivos absorbuissent nos
cum irasceretur furor eorum super nos
4 forsitan aquae circumdedissent nos
5 torrens transisset super animam nostram
forsitan transissent super animam nostram aquae superbae
6 benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum
7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium
laqueus contritus est et nos liberati sumus
8 auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram.

CXXIIII. 1 CANTICUM GRADUUM
Qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
2 Hierusalem montes in circuitu eius
et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum
3 quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum
ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
4 benefac Domine bonis et rectis corde
5 qui autem declinant ad pravitates suas
deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel.

CXXV. 1 CANTICUM GRADUUM
Cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes
2 tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude
tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis
3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes
4 converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro
5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent
6 qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem
veniens veniet in exultatione portans manipulos suos.

CXXVI. 1 CANTICUM GRADUUM SALOMONIS
Nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam
nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam
2 frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum
sic dabit diligentibus se somnum
3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris
4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis
5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis
non confundentur cum loquentur inimicis in porta.

CXXVII. 1 CANTICUM GRADUUM
Beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius
2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit
3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae
filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae
4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum
5 benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
6 et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel.

CXXVIII. 1 CANTICUM GRADUUM
Saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel
2 saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi
3 super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum
4 Dominus iustus concidet laqueos impiorum
5 confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion
6 fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet
7 de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens
8 de quo non dixerunt transeuntes
benedictio Domini super vos
benediximus vobis in nomine Domini.

CXXIX. 1 CANTICUM GRADUUM
De profundis clamavi ad te Domine
2 Domine exaudi vocem meam
fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis
sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5 anima mea ad Dominum 6 a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam
expectet Israhel Dominum 7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius.

CXXX. 1 CANTICUM GRADUUM
Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei
et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me
2 si non proposui et silere feci animam meam
sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea
3 expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum.

CXXXI. 1 CANTICUM GRADUUM
Memento Domine David et omnis adflictionis eius
2 qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
3 si intravero in tabernaculum domus meae
si adsedero super lectum straminis mei
4 si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem
5 donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob
6 ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus
7 intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius
8 surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae
9 sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent
10 propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui
11 iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea
de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
12 si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos
et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum
13 quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum
14 haec est requies mea in sempiternum
hic habitabo quia desideravi eam
15 venationem eius benedicens benedicam
pauperes eius saturabo pane
16 sacerdotes eius induam salutari
et sancti eius laude laudabunt
17 ibi oriri faciam cornu David
paravi lucernam christo meo
18 inimicos eius induam confusione
super ipsum autem florebit sanctificatio eius.

CXXXII. 1 CANTICUM GRADUUM DAVID
Ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno
2 sicut unguentum optimum in capite
quod descendit in barbam barbam Aaron
quod descendit super oram vestimentorum eius
3 sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion
quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum.

CXXXIII. 1 CANTICUM GRADUUM
Ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini
2 in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino
3 benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae.

CXXXIIII. 1 ALLELUIA
Laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3 laudate Dominum quoniam bonus Dominus
cantate nomini eius quoniam decens
4 quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
5 quia ego scio quod magnus Dominus
et Dominus noster prae omnibus diis
6 omnia quae voluit Dominus fecit
in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
7 levans nubes de summitatibus terrae
fulgura in pluviam fecit
educens ventos de thesauris suis
8 qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
9 misit signa et portenta in medio tui Aegypte
in Pharao et in cunctos servos eius
10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
12 et dedit terram eorum hereditatem
hereditatem Israhel populo suo
13 Domine nomen tuum in aeternum
Domine memoriale tuum in generatione et generatione
14 quia iudicabit Dominus populum suum
et in servos suos erit placabilis
15 idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17 aures habent et non audient
sed nec spiritus in ore eorum
18 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
19 domus Israhel benedicite Domino
domus Aaron benedicite Domino
20 domus Levi benedicite Domino
timentes Dominum benedicite Domino
21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem
    ALLELUIA.

CXXXV. 1 Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
2 confitemini Deo deorum
quoniam in aeternum misericordia eius
3 confitemini Domino dominorum
quoniam in aeternum misericordia eius
4 qui facit mirabilia magna solus
quoniam in aeternum misericordia eius
5 qui fecit caelos in sapientia
quoniam in aeternum misericordia eius
6 qui firmavit terram super aquas
quoniam in aeternum misericordia eius
7 qui fecit luminaria magna
quoniam in aeternum misericordia eius
8 solem in potestatem diei
quoniam in aeternum misericordia eius
9 lunam et stellas in potestatem noctis
quoniam in aeternum misericordia eius
10 qui percussit Aegyptum cum primitivis suis
quoniam in aeternum misericordia eius
11 et eduxit Israhel de medio eorum
quoniam in aeternum misericordia eius
12 in manu valida et in brachio extento
quoniam in aeternum misericordia eius
13 qui divisit mare Rubrum in divisiones
quoniam in aeternum misericordia eius
14 et eduxit Israhel in medio eius
quoniam in aeternum misericordia eius
15 et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro
quoniam in aeternum misericordia eius
16 qui duxit populum suum per desertum
quoniam in aeternum misericordia eius
17 qui percussit reges magnos
quoniam in aeternum misericordia eius
18 et occidit reges magnificos
quoniam in aeternum misericordia eius
19 Seon regem Amorreorum
quoniam in aeternum misericordia eius
20 et Og regem Basan
quoniam in aeternum misericordia eius
21 et dedit terram eorum in hereditatem
quoniam in aeternum misericordia eius
22 hereditatem Israhel servo suo
quoniam in aeternum misericordia eius
23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri
quoniam in aeternum misericordia eius
24 et redemit nos de hostibus nostris
quoniam in aeternum misericordia eius
25 qui dat panem omni carni
quoniam in aeternum misericordia eius
26 confitemini Deo caeli
quoniam in aeternum misericordia eius.

CXXXVI. 1 Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion
2 super salices in medio eius suspendimus citharas nostras
3 quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis
et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion
4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5 si oblitus fuero tui Hierusalem
in oblivione sit dextera mea
6 adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui
si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae
7 memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem
dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius
8 filia Babylon vastata
beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis
9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram.

CXXXVII. 1 DAVID
Confitebor tibi in toto corde meo
in conspectu deorum cantabo tibi
2 adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo
super misericordia tua et super veritate tua
quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum
3 in die invocabo et exaudies me
dilatabis animae meae fortitudinem
4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae
quoniam audierunt eloquia oris tui
5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini
6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit
et excelsa de longe cognoscit
7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me
super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam
et salvabit me dextera tua
8 Dominus operabitur pro me
Domine misericordia tua in aeternum
opera manuum tuarum ne dimittas.

CXXXVIII. 1 PRO VICTORIA DAVID CANTICUM
Domine investigasti me et cognovisti
2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
3 intellexisti malum meum de longe
semitam meam et accubitionem meam eventilasti
4 et omnes vias meas intellexisti
quia non est eloquium in lingua mea
5 ecce Domine nosti omnia
retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam
6 super me est scientia et excelsior est non potero ad eam
7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8 si ascendero in caelum ibi es tu
si iacuero in inferno ades
9 si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris
10 etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11 si dixero forte tenebrae operient me
nox quoque lux erit circa me
12 nec tenebrae habent tenebras apud te
et nox quasi dies lucet
similes sunt tenebrae et lux
13 quoniam tu possedisti renes meos
orsusque es me in utero matris meae
14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me
mirabilia opera tua et anima mea novit nimis
15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito
imaginatus sum in novissimis terrae
16 informem adhuc me viderunt oculi tui
et in libro tuo omnes scribentur
dies formatae sunt et non est una in eis
17 mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus
quam fortes pauperes eorum
18 dinumerabo eos et harena plures erunt
evigilavi et adhuc sum tecum
19 si occideris Deus impium
viri sanguinum declinate a me
20 qui contradicent tibi scelerate
elati sunt frustra adversarii tui
21 nonne odientes te Domine odivi
et contra adversarios tuos distabui
22 perfecto odio oderam illos
inimici facti sunt mihi
23 scrutare me Deus et cognosce cor meum
proba me et scito cogitationes meas
24 et vide si via idoli in me est
et deduc me in via aeterna.

CXXXIX. 1 PRO VICTORIA CANTICUM DAVID
2 Erue me Domine ab homine malo
a viris iniquis serva me
3 qui cogitaverunt malitias in corde
tota die versati sunt in proeliis
4 exacuerunt linguam suam quasi serpens
venenum aspidis sub labiis eorum
    SEMPER
5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me
qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6 absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete
iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi
    SEMPER
7 dixi Domino Deus meus tu
audi Domine vocem deprecationis meae
8 Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
9 ne des Domine desideria impii
scelera eius ne effundantur et eleventur
    SEMPER
10 amaritudo convivarum meorum
labor labiorum eorum operiat eos
11 cadent super eos carbones ignis
deicies eos in foveas ut non consurgant
12 vir linguosus non dirigetur in terra
virum iniquum mala capient in interitu
13 scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
14 attamen iusti confitebuntur nomini tuo
habitabunt recti cum vultu tuo.

CXL. 1 CANTICUM DAVID
Domine clamavi ad te festina mihi
exaudi vocem meam clamantis ad te
2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3 pone Domine custodem ori meo
serva paupertatem labiorum meorum
4 ne declines cor meum in verbum malum
volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem
neque comedere in deliciis eorum
5 corripiat me iustus in misericordia et arguat me
oleum amaritudinis non inpinguet caput meum
quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum
6 sublati sunt iuxta petram iudices eorum
et audient verba mea quoniam decora sunt
7 sicut agricola cum scindit terram
sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi
8 quia ad te Domine Deus oculi mei
in te speravi ne evacues animam meam
9 custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi
et de offendiculis operantium iniquitatem
10 incident in rete eius impii simul
ego autem transibo.

CXLI. 1 ERUDITIO DAVID CUM ESSET IN SPELUNCA ORATIO
2 Voce mea ad Dominum clamavi
voce mea ad Dominum deprecatus sum
3 effundam in conspectu eius eloquium meum
tribulationem meam coram illo adnuntiabo
4 cum anxius in me fuerit spiritus meus
tu enim nosti semitam meam
in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me
periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea
pars mea in terra viventium
7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis
libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me
8 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo
me expectant iusti cum retribueris mihi.

CXLII. 1 CANTICUM DAVID
Domine exaudi orationem meam
ausculta deprecationem meam in veritate tua
exaudi me in iustitia tua
2 et non venias ad iudicandum cum servo tuo
quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3 persecutus est enim inimicus animam meam
confregit in terra vitam meam
posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos
4 et anxius fuit in me spiritus meus
in medio mei sollicitum fuit cor meum
5 recordabar dierum antiquorum
meditabar omnia opera tua
facta manuum tuarum loquebar
6 expandi manus meas ad te
anima mea quasi terra sitiens ad te
    SEMPER
7 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus
ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum
8 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido
notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam
9 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum
10 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus
spiritus tuus bonus deducet me in terra recta
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me
in iustitia tua educes de angustia animam meam
12 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos
et perdes omnes ligantes animam meam
ego enim sum servus tuus.

CXLIII. 1 DAVID
Benedictus Dominus fortis meus
qui docet manus meas ad proelium
digitos meos ad bellum
2 misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus
scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi
3 Domine quid est homo quia cognoscis eum
filius hominis quia conputas eum
4 homo vanitati adsimilatus est
dies eius quasi umbra pertransiens
5 Domine inclina caelos tuos et descende
tange montes et fumigabunt
6 mica fulmine et dissipa eos
mitte sagittam tuam et interfice illos
7 extende manum tuam de excelso
libera me et erue me de aquis multis
de manu filiorum alienorum
8 quorum os locutum est vanitatem
et dextera eorum dextera mendacii
9 Deus canticum novum cantabo tibi
in psalterio decacordo psallam tibi
10 qui dat salutem regibus
qui eruit David servum suum de gladio pessimo
11 libera me et erue me de manu filiorum alienorum
quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii
12 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua
filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi
13 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud
pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris
14 tauri nostri pingues
non est interruptio et non est egressus
et non est ululatus in plateis nostris
15 beatus populus cuius talia sunt
beatus populus cuius Dominus Deus suus.

CXLIIII. 1 HYMNUS DAVID
ALEPH Exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra
2 BETH in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter
3 GIMEL magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio
4 DELETH generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt
5 HE decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar
6 VAV et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo
7 ZAI memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt
8 HETH clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis
9 TETH bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius
10 IOTH confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi
11 CAPH gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur
12 LAMETH ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius
13 MEM regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione
14 SAMECH sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes
15 AIN oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo
16 FE aperis manus tuas et imples omne animal refectione
17 SADE iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis
18 COPH iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate
19 RES placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos
20 SEN custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret
21 THAV laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter.

CXLV. 1 ALLELUIA
2 Lauda anima mea Dominum
laudabo Dominum in vita mea
cantabo Deo meo quamdiu sum
nolite confidere in principibus 3 in filio hominis cui non est salus
4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam
in die illa peribunt cogitationes eius
5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius
spes eius in Domino Deo suo
6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
7 et custodit veritatem in sempiternum
qui facit iudicium calumniam sustinentibus
et dat panem esurientibus
Dominus solvit vinctos
8 Dominus inluminat caecos
Dominus erigit adlisos
Dominus diligit iustos
9 Dominus custodit advenas
pupillum et viduam suscipiet
et viam impiorum conteret
10 regnabit Dominus in aeternum
Deus tuus Sion in generationem et generationem.

CXLVI. 1 ALLELUIA
Laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri
quoniam decorum est pulchra laudatio
2 aedificabit Hierusalem Dominus
eiectos Israhel congregabit
3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum
4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat
5 magnus Dominus noster et multus fortitudine
prudentiae eius non est numerus
6 suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram
7 canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara
8 qui operit caelos nubibus
et praebet terrae pluviam
et oriri facit in montibus germen
9 qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus
10 non est in fortitudine equi voluntas eius
neque in tibiis viri placetur ei
11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius.

CXLVII. 1 Lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion
2 quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui
3 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te
4 qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius
5 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit
6 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit
7 mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae
8 qui adnuntiat verbum suum Iacob
praecepta sua et iudicia sua Israhel
9 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent
    ALLELUIA.

CXLVIII. 1 ALLELUIA
Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis
2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius
3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis
4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt
5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt
6 et statuit ea in saeculum et in saeculum
praeceptum dedit et non praeteribit
7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo
quae facitis sermonem eius
9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri
10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes
11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae
12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini
13 quoniam sublime nomen eius solius
14 gloria eius in caelo et in terra
et exaltavit cornu populi sui
laus omnibus sanctis eius
filiis Israhel populo adpropinquanti sibi
    ALLELUIA.

CXLIX. 1 ALLELUIA
Cantate Domino canticum novum
laus eius in congregatione sanctorum
2 laetetur Israhel in factore suo
filii Sion exultent in rege suo
3 laudent nomen eius in choro
in tympano et cithara cantent ei
4 quia conplacet sibi Dominus in populo suo
exaltabit mansuetos in Iesu
5 exultabunt sancti in gloria
laudabunt in cubilibus suis
6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum
7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis
8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis
9 ut faciant in eis iudicium scriptum
decor est omnium sanctorum eius
    ALLELUIA.

CL. 1 ALLELUIA
Laudate Deum in sancto eius
laudate eum in fortitudine potentiae eius
2 laudate eum in fortitudinibus eius
laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae
3 laudate eum in clangore bucinae
laudate eum in psalterio et cithara
4 laudate eum in tympano et choro
laudate eum in cordis et organo
5 laudate eum in cymbalis sonantibus
laudate eum in cymbalis tinnientibus
6 omne quod spirat laudet Dominum
    ALLELUIA.

EXPLICIT PSALTERIUM